<DE ORDINE QUINQUE FESTIUITATUM PRAECIPUARUM>
Quinque sunt praecipuae festiuitates, id est, Natale Domini, Resurrectio
eius, Pentecostes, Assumptio sanctae dei genitricis Mariae, festiuitas loci.
Seruatis omnibus, quae de Sabbato Sancto dicta sunt, in harum festiuitatum
uigiliis ornetur totum monasterium et omnia altaria secundum
facultatem loci, sicut honestius fieri potest. Mundentur officinae et
claustrum. Sedilia refectorii, capituli, claustri tegantur bancalibus.
Sternatur iuncus.
<DE UIGILIIS CELEBRANDIS>
Ad missam ieiunii induantur honeste, qui eam sunt celebraturi. Sacerdos
honorifice, diaconus dalmatica, subdiaconus tunica. Tres conuersi, cantor
ebdomadarius cappa, duo fratres ad responsoria. Ante missam pulsentur
signa sicut in festis diebus; letania minime dicatur. Kyrieleison festiuum
canatur; una tantum collecta dicatur. Si festiuitas in hac die euenerit,
missa matutinalis de ea cantetur. Ad Nonam duo maiora signa pulsentur.
Ad Uesperas duo minima, dehinc gradatim duo et duo, ad extremum
omnia. Inter signa luminaria monasterii omnia accendantur. Ante
singula altaria quae extra presbyterium sunt singula luminaria ardeant.
Antiphonas super psalmos quibus cantor praeceperit incipiant. Responsorium
quatuor in cappis canant. Antiphona ad Magnificat ter dicatur.
Abbas et prior cappis induti incensent utraque presbyterii altaria ante
et desuper utrique simul, singuli singula latera. Parati sint duo alii sacerdotes
ebdomadarii, scilicet maioris et minoris missae, qui thuribula
de eorum manibus accipiant et hinc et inde per altaria, quae extra sunt
circumferant. Qui reuertentes in chorum abbati prius priori postea
ferant, post eis qui responsorium cantauerunt, non ambo simul sed
unus hinc et alter inde; dehinc duo conuersi in albis caeteris fratribus.
Abbati de libro seruiat, qui thuribulum de eius manu accepit. In his
uigiliis tabulae refectorii debent esse coopertae. |
|