Wido episcopus Ferrariensis: De scismate Hildebrandi

Pag 540


reges, fasque nefasque confunditur, sacramenti religio violatur, humanitatis iura solvuntur,
tolluntur vocabula pietatis, fraudare, decipere, fallere, peierare omnes sibi licitum
arbitrantur. Quis enim non imitabile exstimet, quod sedem apostolicam videat
approbasse? Quem pigeat sequi caput orbis, magistram fidei, dominam sanctitatis,
principem religionis? Quam facile homines delectantur malis, adhaerent viciis, pascuntur
flagiciis, assuescunt iniquitatibus universis! Quam vero difficile est quemquam fieri
bonum, nichilque durius naturae mortalium quam boni perceptio?. Haec sunt quae in
Ildibrandum adversarii proferunt, et arcum maliciae intendentes huiusmodi in illum
sagittas emittunt. Sed accipiant patienter quod non quidem ficte pro se protulit, sed
contra haec veraciter isdem vir multis aliis nobisque praesentibus intimavit. Cum
enim quadam die sinodum ageret, cumque de Rodulfi electione mentio incidisset, hic
regis destitutionem paucis explicuit, quam rationabiliter depositus fuisset, innotuit. Post
vero quasi satisfacturus, sciens, quod de se talia iactarentur, contestatus caelum et
terram, quod electioni illius numquam assensum praebuerit, numquam conscius fuerit.
Sed faciamus eum errore mentitum et errore delusum. An si ita esset, excusari tamen
non posset, cum, Heinrico iam legitime condempnato et a regni dignitate submoto,
Rodulfus fuisset promotus in regnum? Si prius quam condempnaretur dominus, miles
aspirasset ad regnum, reprehensibilis merito videretur. Domino vero iam deposito et
ex auctoritate Petri dampnato, quid Rodulfus ei deberet, non video, ut domino suo
regnum praeripuisse dicatur. Alioquin quotiens legitimo iuditio quilibet deponuntur
episcopi et alii subrogantur, iniuste eis priorum episcoporum milites sacramenta fatiunt,
si sacramenti vinculo, quod prioribus illis debuerant, obligantur. Sed omnibus omnino
gentibus usitatissimum est, ut in quibuslibet episcopatibus, episcopis sinodaliter condempnatis,
et alii creentur episcopi et eis aecclesiarum milites absque nota periurii
obligentur. Si debent ergo prioribus aepiscopis, culpabiles sunt, quod aliis iuraverunt.
Si autem nichil debent, nichil delinquunt. Sed tam diu debent, quam diu commissis
sibi praesunt aecclesiis. Ubi autem praeesse desistunt, quia esse aepiscopi desierunt,
nichil illis a militibus iam debetur. Similiter vir et uxor matrimonii lege tenentur in
tantum, ut nisi mortis tempore utroque superstite non separentur. Sed si vir vel uxor
inciderit heresim aliquam aut nuper conversus ad gentilitatem recurrat, num cogitur
alter eorum ire post alterum, quasi coniugii vinculum non solvatur: et non potius suae
potestati relinquitur, ut magis fidem teneat, quam occasione coniugii fidem amittat?
Agamus per similitudinem. Sunt quidam, qui nichil sibi debent, postea vero casu aliquo
datis obsidibus paciscuntur; quam diu ergo habentur obsides, foedus permanet incorruptum.
Amissis vero obsidibus vel redditis, iura foederis violantur. Eadem in
pignoribus lex. Tam diu enim debet quis foeneratori, quam diu pignus habetur, et
tam diu certus est creditor, quousque integrum pignus servatur. Reddito autem pignore
vel corrupto vel perdito, nichil amplius iam debebit, qui ut deberet, pignus dedit.
Sic nos quando iuramus, ius nostrae fidei quasi in medio ponimus et velut pro pignore
ipsum ius commendamus. Quid autem est illud ius nisi fides nostra, qua in Deum
credimus et per quam creditori iuramus, cum tactis sacrosanctis euangeliis nomen

1



5




10




15




20




25




30




35




40
Torna all'inizio