Gotifredus Viterbiensis: Pantheon

Pag 182


Dum rogat hunc populus Romanum sumere sceptrum,
Cultor, ait, Christi sum, vobis prorsus ineptus:
Christum credo Deum, vos reprobatis eum.

Cetus ait: Cupimus propter te credere Christo,
Quem dudum reprobasse pudet pro rege sinistro;
Idola despicimus, te duce presto sumus.
Te decet imperium, tibi nos diadema paramus,
Nos etiam iam christicolas te rege notamus,
Suscipe, dum petimus te, tibi nosque damus.

Vita fit ipsius vix mensibus octo notandus,
Congrua christicolis multumque nociva tyrannis.
Tunc quoque Siritii presulis hora fuit.
Annis Siritius ter quinque sedere notatur,
Mensibus undenis plus temporis annumeratur,
Insuper et vite ter dedit octo dies.
9. De Foca cesare 38. ab Augusto.
Focas ter denis feliciter imperat annis,
Sub quo tres pape Rome fuerant venerandi,
Primus Anastasius prefuit ille pius.
Annis his binis sub Foca cesare vivit.
Ad cathedram Petri post Innocentius ivit,
Annis ter quinque presul et iste fuit
Atque duos menses, vigintiquinque diebus.
Tertius est Zosimus cum Foca cesare presul,
Viginti menses fert totidemque dies.
10. De Valentiniano imperatore, 38. ab Augusto.
Anno ab incarnatione Domini 367. Valentinianus cum fratre Valente, natione Pannonius, stirpe mediocri
oriundus, animi vero et corporis magnitudine commendabilis et moribus urbanus, ab Augusto 38., consensu militum
in Nicea sumpsit imperium. Iste, dum Iulianus augustus tenplum ingrediens Fortune sacrificaret, ministrum sacrificii
pugno percussit. Propter quod Iulianus eum, cui talia displicebant, a militie dignitate removit. Deus autem
iustus iudex, qui dixit: Centuplum accipies, pro militia ei reddidit imperium. Valentinianus Valentem fratrem suum
elegit ad imperium. Anno imperii sui quarto Gratianum filium suum fecit imperatorem. Eo tempore apud Attrebatas
vera lana cum pluviis mixta visa est a nubibus descendisse. Valentinianus, Auxenti Mediolanense episcopo defuncto,
convocato episcoporum sinodo, suadet alium ordinari. Ubi Anbrosius presens adhuc catecuminus ab omnibus postulatur.
Unde imperator cum babtismi gratiam primitus consecutum precipit presbiterum ordinari. Interea imperator
Valens, cum primitus catholicus esset, suasu Eudoxii episcopi Constantinopolitani, et ab uxore propria seductus,
incidit in heresim Arrianam, et ad hoc iureiurando se alligavit, atque a prefato episcopo Arriano est iterum
baptizatus. Eo tempore Valentinianus fortissimam gentem Saxonum, Francorum terminos invadentem, bello repressit.
Ipse autem imperii sui anno 11. apud Brictionem opidum diem obiit. Cetera de Valentiniano versus habent.
Item de Valentiniano versibus enarratur, qui imperat annis 5.
Imperat ecce Valens cum fratre Valentiniano;
Gothorum socii fiunt sub docmate vano:
Arrianista suis cesar uterque fuit.
Hos mala Gothorum lex legibus auxit eorum;
Istria rura colunt, maculant diadema decorum,
Expoliant patriam diripiuntque forum.
Annis undenis vixisse Valentinianum,
Scribimus, et fratris annos quasi quinque notamus.
Hereticos ambos dicimus atque malos.
Nunc Celestinus ter ternis presidet annis,
Adicitur mensis, bis quinque dies numerandi,
De quibus in serie demitur una dies.
Hiis quoque temporibus stat Sistus papa secundus,
Annis ter denis viget eius docmate mundus,
Plusque decem residet presul et octo dies.

Torna all'inizio