concederemus in monasterio Beati Vincencii martiris Christi, ubi
domino opitulante Paulus venerabilis abbas preesse videtur, ut ubicumque
ille vel successores in hereditate, vel in pertinencia eiusdem
monasterii turrem, aut castellum fecerint, semper in potestatem et
dominacionem eiusdem monasterii, et eius abbatibus, et rectoribus
esse debeant, ut nulla dominacione ibidem habere debeant parti nostri
puplice. de quibus peciit a nostra excellencia, ut firmitatis
apices ibidem in eodem sancto monasterio fieri iuberent. cuius
peticionibus exaudientes, hos firmitatis apices in eodem sancto monasterio
fieri iussimus, per quos omnino sancimus, et perpetualiter
habendum nostris et futuris temporibus; concedimus in eodem
sancto et venerabili loco, ubi nunc Deo auxiliante Paulus venerabilis
abbas regimen tenere videtur, ut ubicumque tu qui supra abbas,
vel successores tuos in rebus predicti monasterii turrem, aut castellum
facere volueritis, potestati vestre sint ipsum faciendum in
rebus predicti monasteri, et in vestra, et de successoribus vestris
sint potestatem et dominacionem, ut nullam potestatem, aut dominacionem
ibidem habere debeant parti nostri puplice; sed, sicut
diximus, in vestra et de successoribus vestris sint potestatem, ita ut
a nullis ex nostris comitibus, castaldeis, iudicibus vel sculdais de
ea omnia, que superius in iam prefato monasterio concessimus,
habeatis qualemcumque molestiam, aut contrarietatem, sed perpetuis
|
|