Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 764


ARTICULUS 2
Utrum omne ens sit a Deo
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod non omne ens a Deo sit. Verum enim et ens convertuntur. Sed
aliquem peccare est verum, quod non est a Deo. Ergo non omne quod est, a
Deo est.
2. Praeterea, quidquid est a Deo, per Verbum factum est. Sed forma hominis in
idolo non est facta per Verbum, ut Augustinus dicit; et tamen
forma hominis in idolo ens quoddam est. Ergo non omne ens a Deo est.
3. Praeterea, de quocumque vere potest dici quod est, ipsum est ens. Sed verum
est dicere deformitatem peccati esse. Ergo deformitas peccati est ens. Sed
deformitas peccati non est a Deo. Ergo non omne ens est a Deo.
4. Praeterea, omne quod est a Deo, in aliquo similitudinem eius retinet; quia, ut
Dionysius dicit, causata habent causarum suarum contingentes
imagines. Sed quaedam sunt quae hominem dissimilem Deo reddunt. Ergo
non omne quod est a Deo est.
5. Praeterea, cuiuscumque agentis operatio reducitur in aliquod aliud agens
sicut in causam, illud non est agens per seipsum. Sed quaedam sunt quae per
seipsa agunt, quae scilicet dominium suorum actuum habent, ut agentia a proposito.
Ergo operationes eorum non reducuntur in agens aliud prius eis sicut in
causam. Sed operationes illae entia quaedam sunt. Ergo non omnia entia sunt a
Deo causata.
SED CONTRA, Boetius dicit quod res aliae dicuntur bonae, inquantum
a primo et summo bono sunt, quod Deus est. Quod ergo a Deo non est,
bonum non est. Si ergo aliquod ens sit quod a Deo non est, illud omnino bonum
non erit. Sed quod est omnino carens bonitate, est summum malum. Ergo erit
ponere summum malum; et ita erunt duo principia prima.
Praeterea, omne ens quod non habet causam, ipsum est primum simpliciter, et
est causa tantum. Sed hoc est impossibile esse nisi unum. Ergo omne aliud ens
causam habet. Sed quidquid est causatum, per operationem causae suae in esse
productum est. Aut ergo illa causa est causa prima, aut causa secunda. Si est
causa prima non habens aliam causam, talis causa solus Deus est: ergo hoc
ens de quo loquimur, erit a Deo. Si autem est causa secunda, ergo causa prima
vehementius agit in causatum eius quam ipsamet agat in illud. Ergo omne ens a
causa prima procedit, quae Deus est.

Torna all'inizio