Iohannes Laudensis (attr.): Bilogus

Pag 345


Qui calumpniatur pauperem ut augeat diuitias suas dabit ipse ditiori
et egebit.
Cum quis diuitias augens extorquet egenis,
Illo post alter ditior has rapiet.
Non facias uiolentiam pauperi quia pauper est, neque conteras egenum
in porta, quia Dominus iudicabit causam eius et configet eos qui confixerunt
animam eius.
Ne facias homini uim tu uiolentus amaram,
Nam pius illius ultor erit Dominus.
Noli esse amicus homini iracundo, neque ambules cum uiro furioso.
Non iracundo fias ignauus amicus,
Nec tibi sit comes hic qui furiosus adit.
Nec erigas oculos tuos ad opes quas habere non potes, quia faciunt sibi
pennas quasi aquilae et uolabunt in celum.
Non inhies opibus quas accumulare nequibis,
Nam faciunt pennas ut uolucresque uolant.
Noli esse in conuiuiis potatorum nec in comessationibus eorum, quia
carnes ad uescendum conferunt.
Potantum nimium sobrius conuiuia sperne
Qui se collata hos fuge carne cibant.
Gloria Dei celare uerbum, et gloria regum inuestigare sermonem.
Gloria fit Domini uerbum celare silendum;
Regum sermones nosse bonos decus est.
Si esurierit inimicus tuus ciba illum; si sitierit, da ei aquam bibere.
Si tuus esurit hostis tu eum pane cibato;
Si sitiet placidam porrige mitis aquam.
Sicut qui mel multum comedit non est ei bonum, sic qui scrutator est
maiestatis oprimitur gloria.
Qui multum mellis comedit patietur amare;
A ardua deprimitur discutiens nimium.
Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita uir qui non potest
in loquendo cohibere spiritum suum.
Urbs ut tota patens nullo tutatur ab hoste:
Sic uir non cohibens os sed inepta loquens.
Responde stulto iuxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse uideatur.
Responde stulto iuxta quod digna meretur.
Ne sibi cernatur famine doctiloquus.
Verba susurronis quasi simplicia, et ipsa perueniunt usque ad intima
uentris.
Sermo susurronis gladio cor figit acuto;
Fit ferus interius mollis ab ore fluens.

Torna all'inizio