ferocibus dictis rem nobilitassent’, quibus verbis rem nobilem  
appellari constat sermone et fama hominum vulgatam.  
11    Verum non de ea nobilitate querimus que, in vitio posita,  
turpitudinem affert, sed ea que non respuit virtutis societatem,  
quam si neges ex his, quas modo retuli, rebus comparari, pervulgate  
de ea opinioni et communi omnium sensui repugnas.  
Omnes enim illum dici et esse nobilem affirmant qui antiqua  
familia, opulentis maioribus cum honore ac dignitate in sua  
republica versatis originem trahat. Quamobrem si nostris moribus  
et inveterate hominum extimationi acquiescendum putas, si  
id verum existimas quod vulgus tenet, quod in eiusmodi rebus  
plurimum auctoritatis possidet, mecum de nobilitate sentias  
oportet». 
12    «Doctissimorum ne hominum» inquit Nicolaus « an vulgi et  
plebis iudicio disputandum censes? Nam si opinionibus et moribus  
hominum ducaris, intelliges nullam sedem esse nobilitatis, in  
qua possit consistere. Cum enim varii sint interque se admodum  
repugnantes, non intelligo que certa ex iis nobilitatis norma elici  
possit. Nomen quidem apud omnes convenit, res admodum discrepat,  
ut nihil minus persepe credam nobilis nomen mereri quam  
cum qui id nomen usurpet. Si qua est enim nobilitas atque ea a  
certa re aut ratione - prout concedendum est - proficiscitur,  
unam apud omnes atque eandem esse decet. Sed cum nihil minus  
vulgi opinio respiciat quam virtutem aut rationem in appellatione  
nobilis ac propterea admodum varietur pro cuiusque gentis usu et  
opinione, que admodum sibi invicem repugnent, non a certa ac  
determinata re, sed a quadam consuetudine hominum inconsulta  
videtur duci atque ob eam rem an hec decantata sermone  
omnium nobilitas aliquid preter inane nomen existat aliquando  
addubitare cogor. Nam si quid ea est, aut a vitio aut a virtute proficiscitur.  
Ex vitio nobilitatem oriri stultum est credere. Virtus si  
nobilitatem parit, cum ea sit una atque eadem semper nec usu
  |  
  |