societate. penam vero insuper periurii composuit librarum 
quinquaginta argenti, filiumque suum per sacramentum fidelitatis 
manibus commendavit domni abbatis. sed non multo post, 
iterum a fratre suo Oddone seductus, in periurium incedit, et a 
domno abbate discessit, et quęque contra eum potuit damna operare 
studuit. namque post hęc maiorem exercitum Oddo molitus 
est colligere, ut cuncta bona Sanctę Marię invaderet et deprędaret, 
suumque de captione filium per vim eximere valeret; 
cum quo etiam Octavianus Sanctę Marię sepe periurus ven t armata 
manu. tunc quidam fideles se intermiserunt, et obsides 
et pignera ab utrisque acceperunt, et in manus Romanorum Petri 
Leonis et Tebaldi Cencii dederunt,  ut in eorum curia legaliter 
ipsa intentio iudicarctur et iuste finiretur. venit itaque tempus 
et adiit domnus abbas Romam cum omni iusta defensione pręparatus. 
altercantibus vero causidicis utriusque partis in placito 
apud Sanctum Nycolaum dc Carcere, ventum est ad sacramentum 
calumnię quod per se facere Oddo rennuebat, dicens, sibi 
cum obsides et pignera darentur per pactum fuisse remissum et 
concessum, ut per appositam personam ipsum faceret sacramentum. 
quod quamvis non legaliter omnibus pateret sic fuisse 
concessum, lege prohibente, tamen ceu coactus suscepit domnus 
abbas per appositam personam ipsum sacramentum, set tamen 
non secundum legem factum, quia nec qualitatem rei, nec qualitatem 
iuris, nec vere tempora possessionis assignavit. Octavianus 
autem cum se pręsentasset ut sacramentum faceret calumnię 
innotuit ei et ad memoriam reduxit Gentilis comes coram 
omnibus qualiter olim domnum Beraldum abbatem et monasterium 
Sanctę Marię per sacramentum firmavit acquisita et acquirenda 
in toto territorio Sabinensi, sicut supra relatum est, ideoque 
non deberet temere et scienter in periurium currere, quia se 
vidente et audiente hoc fecerat, et ipse legaliter defendens testificabatur. 
deinde Petrus Leonis hoc audiens suggerendo cohibuit. 
quapropter substitit et minime iuravit. tunc quidam iudex 
ipsius partis sine qualitate vel certa quantitate et indiffinite sententiam
  |  
  |