veritas, que mea quidem sententia longe abest ab Aristotelis  
descriptione. Nam divitie, si recte adverteris, superbum, impotentem,  
lascivum, contumeliosum, promptiorem ad voluptates et  
vitia solent hominem reddere, quod et ipsemet sentiens scripsit  
solere propter divitias fieri homines deteriores. Quare cum raram  
societatem habeant cum virtute, rarius gignunt nobilitatem. Hoc  
et ipse in Politicis fatetur dicens nobilitatem et virtutem in paucis  
esse, non addens divitias, que, si quid nobilitarent, arca et sacculus  
nobiliores essent possessore. 
66    Illud insuper asseverabo, nullas dignitates, nullos honores,  
nullas res gestas, nullos magistratus, nulla Imperia, nullos triumphos  
veram nobilitatem secum importare, nisi his fuerit admixta  
et tamquam rerum moderatrix adiuncta virtus. Famam quidem  
et veluti glorie umbram secum in vulgus ferunt, sed nobilitatis  
laus paritur a virtute. Ista vero tua, genus, patria, maiores et cetera,  
que modo retulisti, absque virtute sunt tanquam cauponularum  
insignia, que denotant ubi vendantur vina, nichil tamen ad  
eius suavitatem conferentia. Virtus enim ex se ipsa subsistens  
etiam absque istis adminiculis nobis patet ad nobilitatem ex infimo  
quoque gradu eruendam. 
67    M. Catonem priscum non patria, non genus, non divitie  
(Tusculi enim natus est, obscuro genere, tenui censu), sed eximie  
plurimeque virtutes nobilitarunt. C. item Marius Arpinas, rusticanus,  
ignotus, parvo stipendio militans a virtute sola et rebus  
gestis nobilitatem cepit. Sertorium quoque virum Nursinum plures  
virtutes insignem ac nobilem effecerunt. Vides igitur et his et  
pluribus aliis a solis virtutibus, non a divitiis vel externis aliis adiumentis 
nobilitatem concessam».
  |  
  |