imperialium pro qualibet vice, ita tamen quod gramenoxe extra  
macellum vendantur sine pena. 
XXIII. DE PENA OCCUPANTIUM ALIENAM POSSESSIONEM  
VEL ABDUCENTIUM ALIENAM NAVEM ET AUFERENTIUM  
SEMINATUM ET ALIENAS PLANTAS. 
ITEM qui occupaverit alienam possessionem sine iuditiali  
auctoritate solvat soldos .XX. imperialium et restituat possessionem  
cum fructibus inde perceptis et qui percipi potuerint cum expensis;  
ius vero quod habet in re occupata eo ipso amittat. 
Qui vero navem alienam vel navium guarnimentum abduxerit sine  
mandato castellani et licentia, solvat soldos tres imperialium et  
dampnum passo emendet et navem et guarnimentum restituat.  
Qui vero abstulerit aliquod seminatum vel arborem vel vitem vel  
novellam plantam, tam de buschis quam de terra vel pratis sive  
lignis quibuscumque facientibus fructum, si res ablata valuerit  
imperiales .XII. vel supra, solvat soldos .V. imperialium, si infra  
soldos tres, et si a soldis quinque supra valuerit, solvat soldos .X.  
imperialium et nichilominus teneatur ad restitutionem cum pena  
legiptima. 
XXIIII. DE PENA NON PULSANTIUM VEL CURRENTIUM  
AD STREMITAS. 
ITEM quod quilibet masculus maior .XX. annis et minor .LX.  
annis teneatur facere stremitam cum campanis vel canibus in loco  
suo, quando pulsabitur stremita cum campanis sancti Julii vel  
sancti Nicholai vel audiverit aliquam aliam stremitam de die vel de  
nocte, et venire personaliter cum armis ad signa castellani et ire  
cum eo et eum sequi cum effectu. Qui contra predicta fecerit vel  
aliquod predictorum, consules ipsius ville solvant soldos .X.  
imperialium pro quolibet, singularis vero persona soldos quinque  
imperialium. Ad dictam vero stremittam non audeant Baldizoni et  
Blanci accedere, nisi de mandato castellani eisdem facto, sed nec  
vacarii comunis villarum neque pastores neque campanarii neque  
custodes villarum neque molinarii neque infirmi, nec impotentes
  |  
  |