detinet quod sit omnibus datum. 
6. LANFR.  Qui autem administrat . Id est, qui dat  
vobis unde eleemosynam faciatis, dabit unde post  
datam eleemosynam vos sustentare possitis. Nec  
propter hoc tamen remanebit, quando quidem semen  
multiplicet et fruges crescere faciat. 
7. AMBROS.  Et multiplicabit . Danti addit, ut eo  
amplius habeat unde largiri. 
8. LANFR.  Non solum supplet ea.  Quatuor dicit  
fieri per administrationem hujus officii, id est, beneficii.  
Sanctis enim qui sunt Hierosolymis necessaria  
exinde ministrantur, et per multos alios, probantes  
hoc ministerium, gratiae Deo referantur; et multi,  
exemplo Corinthiorum provocati, et illis sanctis qui  
sunt Hierosolymis et multis aliis plurima largiuntur,  
ut et ipsos Corinthios videant, propter eminentem  
gratiam, quam habent, sedulo eos deprecantur. 
9.  In obedientiam , id est, quia dum Evangelium  
Christi vobis praedicaret, statim obedientes fuistis  
ad confitendum Christum.
  |  
  |