Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI. Tomus II

Pag 109

Tomus II


Losae [quae, sicut dicunt, ad dictos Conventum
et monasterium pertinebant] fuerint devastata,
certas possessiones, quae sunt de districtu
Castrorum ipsorum secure et quiete laborandi,
et ex eis fructus et redditus percipiendi,
ad monachorum ibidem degentium
sustentationem, licentiam et securitatem nostram,
de nostrae benignitatis gratia, misericorditer
dignaremur concedere, praesertim cum
ex eisdem possessionibus et terris, ad Curiam
nostram nullum emolumentum proveniat vel
profectus. Quorum supplicationibus benignius
inclinati, fidelitati tuae praecipiendo mandamus:
quatenus, si tibi constiterit ita esse, pro
parte Celsitudinis nostrae licentiam petitam concedas
Conventui smemorato: ex his postmodum
contra ipsos nullam molestiam illaturus,
seu ab aliis permissurus inferri. Recepturus etiam
cautelam ab eis, quod per hoc aliquid nobis,
vel fidelibus nostris dispendium non feratur.
Cap. LXXXVI.
Capitaneo, ut certam quantitatem solvat annuatim
cuidam fideli suo.
Ad Majestatis nostrae praesentiam nuper accedens
Ligorius Roberti de Tybere, fidelis
noster, nostro humiliter culmini
supplicavit, ut cum Castro sancti Juliani,
quod a monasterio sancti Pauli, de Urbe tenebat,
et cuncta alia bona sua quae habebat in
partibus Tiburtinis, destructa fuerint per guerrarum
discrimina, nec habeat unde vivat:
paupertati suae, et ad vitae suae sustentationem,

Torna all'inizio