conveniens erat quod cantaretur, quando tot fratres predicatores recipiebantur
ad ordines angelorum! Dum igitur sic cantaretis, occiderunt
vos, et postea non sunt audita nova de vobis. Dicite michi, fratres,
de quo cantastis missas, puto, quia de Domina nostra vel de
cruce. Salve sancta parens, salve mater ecclesia, que tot et tales filios
peperisti cum tanto gemito et tanto dolore! Tristitia vestra versa
est in gaudium (cf. Jer., XXXI, 13).
Nos autem, qui relinquimur, qui residui sumus, pressuram et tristitiam
sustinemus. Nos autem gloriari oportet; cantabant cum fiducia fratres
mei. Certe vos gloriari oportet in cruce. Ego vero usque ad horam
istam me torquere et tributari vehemens sentio ad pedes crucis. Vos
cantatis: Gloria in excelsis Deo! Sed ego rispondere possum, quod in
terra non est pax sed tribulatio multa etiam hominibus bone voluntatis.
Sed procedatis in missa vestra, ut placet et vos firmare
oportet, quia iam intraverunt Sarraceni civitatem et occidebant christianos,
cum cantabatis missam. Et postquam complevistis missam,
venerunt ad vos Sarraceni, qui iam cruenti erant de cruore occisorum
et vos refertos et inebriatos invenerunt sanctissimo sanguine
vivificatoris, quem qui digne biberit etc.; si mortuus fuerit, vivet. Ite
missa est, ite in pace! Ego vero merore remaneo, et sanguis vester
remanebit effusus et corpora inhumata. Terra ne operias sanguinem
fratrum meorum, qui effusus est, neque inveniat in te locum
latendi! Clamor vicit, et ego satis clamo et vociferor, et non est qui respondeat
(cf. Iob., XIX, 7). Peto et non accipio, et tamen non videtur michi,
quia male petam nisi pro tanto solum, quia non accipio (cf. Jacob., IV, 3).
Numquid contra hominem disputatio mea est, ut merito non debeam contristari?
Et ego quando recordatus fuero, pertinesco, et concutit carnem
meam tremor (Iob., XXI, 4, 7). O fratres, nonne videtur Deus manifeste
suscitare antiqua miracula et manifestat pro Sarracenis et contra christianos?
Ex quibus miraculis sequitur, quod christiani occiduntur,
captivantur, torquentur et fidem negant. Nonne enim civitas Acconensis
posset a christianis, qui ibi erant, optime custodiri, ut christiani
nullo modo possent credere, quod Deus permitteret, quod civitas
caperetur? Iecit quidam Sarracenus inimicam sigittam et percussit
magistrum Templi inter stomachum et pulmonem quasi alterum
Achab regem Israel (1 Reg., XXII, 34, 35), et mortuus est eodem sero
vesperi, per quem civitas poterat tueri et statim sequenti mane
capta est civitas subiter absque ulla contradictione. Et versi sunt
christiani in tantum stuporem, ymmo in tantam formidinem et terrorem,
ut ita gratis et sine causa muros et maxime fortilicia civitatis
|
|