: Chronicon Marchiae Tarvisinae et Lombardiae

Pag 25


numquam dehonestavit in vicio lascivie sui animi puritatem. Martir vero potest dici quia
patienter et innocenter sustinuit longam carceris passionem. In ipsa autem carceris angustia
constitutus tam custodum quam se visitantium affectum ita quadam lenitate mansuetudinis
attrahebat, ut ab omnibus amaretur. Nam cum eodem anno in quo de hac vita erat exiturus,
cum nullum proprium haberet servientem et ab omnibus esset derelictus propter inanem rabiem
sevientis tiranni, qui preceperat ne aliquis ei ad manducandum aliquid exiberet, nisi
panem artum et aquam brevem, nihilominus tamen custodes carceris pietate commoti, omnia
ei occulte pietatis obsequia exibebant. Ad tanti autem viri venerabiles exequias celebrandas
in die obitus convenerunt utriusque sexus non minima hominum multitudo et cum reverentia
et honore corpus eius sanctissimum ad fratrum Minorum ecclesiam deferentes, sepulture
devotissime tradiderunt. Multi vero tam viri quam mulieres pias lacrimas effundebant, reminiscentes
viri Dei compassionem et dulcedinem et etiam animi lenitatem; multique dicebant,
ipsi esse potius congaudendum quod esset a tantis angustiis liberatus et paradisi gaudiis
frueretur. Post quinquaginta vero dies ab eius obitu visum fuit fratribus, quod eius corpusculum
in sepulcrum paratum transferretur. Procuraverunt autem noctis silentio homines
ducticios adhibere ad hoc negocium peragendum, existimantes corpus putridum et penitus
tabescitum fetorem intolerabilem exhalare. Aperientes itaque loculum, quo pia membra tenebantur
inclusa, et nulla putredinis et corruptionis videntes vestigia, preter quandam albedinem
ad modum lanuginis circa palpebras oculorum, admirationem maximam habuerunt, et
cunctos de domo ad hoc miraculum convocantes, unanimiter Deum laudaverunt qui in sanctis
suis est mirabiliter gloriosus. Post hec in sepulcro condigne parato beati viri corpus reverendissime
condiderunt.
Eodem anno circa principium aprilis, Tridentum gravissimum iugum tyrapni Ecelini a
suis cervicibus excusserunt. Ad quos opprimendos validum exercitum per vallem Suganam
festinanter direxit et cuncta castra et villas eorum tam incendiis quam rapinis crudeliter
devastavit. Eodem tempore Ecelinum de Egna, filium sororis sue coniecit in vinculis et
Ciramontem eius fratrem variis tormentis et fame peremit. Qui ergo sanctis et nepotibus
non pepercit non est mirum si super extraneos nulla misericordia movebatur.
QUALITER BRIXIENSES REBELAVERUNT CONTRA ECELINUM - Anno Domini 1256 in mense
martii instigante venenatissimo colubro Ecelino, Brixia est civili discordia perturbata. Pars
Ecclesie succubuit, pars vero Ecelini optinuit dominatum, tamen in hoc victores fuerunt astuti,

1



5




10




15




20




25




30
Torna all'inizio