Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 257

Liber III


et aliud intelligit: hanc gr-diallagen (con gamma) graece possumus appellare, tametsi eam consummationem Quintilianus vocet. Ea fit per similitudinem, sic: "Quum canes fungantur officio luporum, cum <n>am pecuaria committemus?" Per contrarium, ut si divitem 'Irum', pauperem 'Croesum', impium 'Aeneam' appellemus, quae, ut dixi, natura magis quam arte percipiuntur. Ac de exornationibus verborum satis sit dictum. Nunc de illis, quae non pluribus verbis, sed tota sententia constant, paucas attingemus.
De figuris sententiarum.
Cap XXIII.
In illis autem obtinet primum, meo iudicio locum, ea quae dicitur sententia, quae gr-parabole appellatur a Graecis. Ea est oratio de vita et moribus sumpta, quae breviter quid sit aut quid esse oporteat ostendit, hoc modo: "Liber is est existimandus, qui nulli turpitudini servit". Item: "Avaritia pecuniae studium habet, quam nemo sapiens concupivit". Item: "Possessio divitiarum et formae gloria fluxa atque fragilis est; virtus clara aeternaque habetur". Quibus quidem sententiis et Salustius in prooemiis et Seneca in omnibus suis libris pleni sunt.
Ratiocinatio est, per quam ipsi a nobis quaerimus,

Torna all'inizio