Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

239


igitur Ytaliam fere totam cepisset et apud Veronam convivium
celebraret, in illa cupa uxorem suam bibere fecit. quod cum
illa cognovisset, quod scilicet in capite patris sui biberat, furore concitata
femineo, a quodam armigero regem, dum in lecto in meridie
recumberet, interfici procuravit. siquidem mulieris ira
nimis est periculosa. ideo dicitur in Ecclesiastico:
"Non est caput nequius super caput colubri et non est ira super
iram mulieris". sicut enim proprium vicium
hominis est superbia, sic proprium vicium mulieris est iracundia.
mulieres quidem ad irascendum sunt multum faciles, ad
reconciliandum sunt valde difficiles, ad vindictam expectandam
sunt nimis crudeles. et loquimur de illis mulieribus, que abiecerunt
timorem Dei et verecundiam mundi. ista Rosimunda
iacet apud Ravennam, in cuius tumulo versus scriptus
est: "Hac iacet in tumba Rosimunda, non rosa munda".

Torna all'inizio