Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 91


Per hos Langobardorum duces, septimo anno ab adventu Alboin et totius gentis,
spoliatis ecclesiis, sacerdotibus interfectis, civitatibus subrutis populisque, qui more
segetum excreverant, extinctis, exceptis his regionibus quas Alboin ceperat, Italia ex
maxima parte capta et a Langobardis subiugata est.
EXPLICIT LIBER SECUNDUS
INCIPIUNT CAPITULA LIBRI TERTII
1. Quia duces Langobardorum Galliam ad praedandum sunt ingressi (;) quorum adventum
beatus Hospitius longe praedixit.
2. De Langobardo qui beatum Hospitium extinguere voluit (;) quomodo eius dextera
obriguit, et quomodo ab eodem beato viro sanitati restituta est, et quia ipse
Langobardus monachus q effectus est .
3. Quomodo Langobardorum exercitui Amatus patricius bellum intulit, et quomodo
ab eis devictus et occisus est (;) et quomodo Langobardi victores cum multa
praeda ad Italiam sunt reversi.
4. Quomodo iterum Langobardi Galliam ingressi , a Mummulo patricio sunt devicti.
5. Quomodo Saxones, qui cum Langobardis in Italiam venerant (;) Galliam depraedantes
a Mummulo sunt superati.
6. Quomodo ipsi Saxones cum uxoribus et parvulis suis iterum Galliam ingressi (;)
dum praedas agerent, coartati a Mummulo, auro se redimerunt et sic ad Sigispertum
regem venerunt et inde patriam revertuntur.
7. Quomodo Saxones de patria sua Suavos et alias gentes quae ibi residebant expellere (;)
cupientes, ab eis vehementer sunt caesi.
8. Quomodo tres duces Langobardorum, hoc est Amo, Zaban et Rodanus, Gallias
inruperunt, et quomodo Zaban et Rodanus a Mummulo devicti sunt (;) et quomodo
toti tres ad Italiam revertuntur.
9. Quomodo Franci Anagnis castrum Langobardorum ceperunt, et quomodo Ragilo
comis a Francorum duce Chramnichis occisus est (;) et quomodo ipse Chramnichis
ab Euin Langobardorum duce de Tridento peremptus est.

Torna all'inizio