Battista Guarino: De ordine docendi ac studendi

Pag 58


quibus laudem venari studemus. Hoc exercitationis genus mirifice
acuit ingenium, linguam expolit, scribendi promptitudinem
gignit, perfectam rerum notitiam inducit, memoriam confirmat,
postremo studiosis quasi quandam expositionum cellam promptuariam
et memoriae subsidium praestat.
13. Ubi primum per se studere incipient, operam dabunt ut
eos videant qui variis ex rebus composite sunt, quo in genere est
Gellius, Macrobius Saturnalium , Plinius Naturalis historiae
quae «non minus varia est quam ipsa natura»; his addimus
Augustinum De civitate Dei , qui liber historiis et tam ritu veterum
quam religione refertus est. Sed omnino illud teneant, ut
semper ex iis quae legunt conentur excerpere sibique persuadeant
quod Plinius dictitare solebat, «nullum esse librum tam
malum ut non in aliqua parte prosit». Haec studendi ratio apud
veteres observata fuit adeo ut Plinius maior electorum centum
et sexaginta opistographos sororis filio reliquerit, quos aliquando
quadringentis milibus nummum Largio Licinio in Hispania
vendere potuit. Ea vero potissimum excerpent, quae et memoratu
digna et paucis in locis inveniri videbuntur: erit hoc etiam
ad orationis tum copiam tum promptitudinem valde idoneum, si
inter legendum ex variis libris sententias quae ad eandem materiam
pertinent adnotabunt et in unum quendam locum colligent
Pythagoreorumque more quicquid excellens interdiu legerint
vel audierint vesperi commemorabunt. Imprimuntur enim ea
confirmatione adeo ut nonnisi difficillime ex memoria aboleri
queant; validior etiam illa erit impressio si statuto aliquo mensis
die praeceptorum omnium memoria renovabitur. In graecis
quam brevissime proficient si, cum primum fundamenta acceperint,
non semper magistrum ducem exspectabunt sed ipsi se
exercitabunt et magistri loco eos libros sibi desument qui in latinum
conversi sunt, et una cum graecis percurrendo ex utrorumque
lectione vocabula ipsi per se colligent. Inveniuntur nonnumquam,

Torna all'inizio