animus auditoris, hoc modo: Quantum vestre nobilitati
serviverim, credo vestram prudentiam non latere .
2. QUALITATIVUM
Qualitativum ad qualitatem rei vel persone
pertinet, ut si dicam : Qualis amicus vobis extiterim in
tempore oportuno effectus operum indicavit .
3. ADVERSATIVUM
Adversativum similiter, ut si dicam : Quamvis
non precesserint obsequia meritorum, ad vos tamen
recurrere non pavesco .
4. SIMILITUDINARIUM
Similitudinarium ita sumitur: Ad vos
tamquam ad patrem et dominum non formido
litteras destinare .
5. CONDITIONALE
Conditionale, idest « consecutivum », poterit
ita sumi: Si de vobis specialem gero fiduciam, non
est mirum, quia me sincere omni tempore dilexistis .
6. CAUSALE
Causale dicitur quod per coniunctionem causalem
sumitur, ut si dicam: Quia requies michi vestris
iussionibus est parere, ideo quicquid iubetis, libentissime
facere sum paratus .
|
|