fideliter promitto quod castrum Farę, et Tribucum, sive Buccinianum,
et Montem Opuli, et Salisanum, et Roccam Monasticam,
et castrum Arci, atque Scandriliam, vel Petram Dęmonis nunquam
alicui tribuam neque per scriptum neque in beneficium
neque per concambium, neque quolibet modo ab huius monasterii
proprietate suptraham. castella quoque reliqua huius ecclesię
non eminenti personę nec tali modo dabo, ut ab hoc monasterio
occasio alienandi aliquando videatur inde nasci. itaque has suprascriptas
res vobis pręsentibus ac futuris huius sacri cęnobii religiosis
fratribus ad vestrum honestum et consuetum bonumque et
regulare regimen concedo et confirmo. omnesque pręcipuas
cellas atque monasteria huic monasterio pertinentia cum rebus
earum et proprietatibus quę modo retinent vel deinceps recuperare
aut reacquirere potuerint, in autenticum et bonum usum cum Deo
inibi servientibus regulariter meliorare et retinere promitto, prout
valuero. ita sane, ut nunquam ego aut aliquis huius monasterii
pręlatus vel successor noster abbas de omnibus suprascriptis rebus
aliquid venumdare vel in pignus dare vel per scriptum vel per beneficium
aut quacumque datione, nec in aliquo minuere sive infringere
aut destruere pręsumamus hanc constitutionem et illam
quam domnus Hugo abbas huic conventui sub anathemate constituit.
si vero forte in aliquo illam meliorare aut aliquid utilius
augere voluerimus, communi consilio et regulariter faciamus.
et si aliquid michi oportuerit pro causa maioris utilitatis vel communis,
sic michi concedatur consilio priorum et fratrum .XII.
pręcipuorum, ut conventus de hoc non indigeat ultra modum.
quicumque autem aliter pręsumpserit, vel si ego pręfatus Guido
electus vester, aut aliquis abbas successor noster, sive pręlatus
huius monasterii, hoc decretum corrumpere vel peiorare vel contrarium
consilium dare aut dissipare vel delere, sive immissiones
et perturbationes quascumque facere pręsumpserimus, et emendare
ad laudem fratrum .XII. pręcipuorum contempserimus, omnium
vestrum amorem et orationis vestrę iuvamentum perdamus, et
sanctam communionem aut pęnitentiam remissionis nullo modo
recipere valeamus, insuper sepultura asini post mortem nostram
sepeliamur, et in sterquilinium proiiciamur, et non sit stabile quod
|
|