etiam solent, qui clerici fieri volunt. Pauca
possedit Silvester, pauca ceterique sancti pontifices,
quorum aspectus apud hostes quoque erat sacrosanctus,
veluti illius Leonis, qui trucem barbari regis animum
terruit ac fregit, quem Romane vires nec frangere
nec terrere potuerant. Recentes vero summi pontifices,
idest divitiis ac deliciis affluentes, id videntur
laborare, ut, quantum prisci fuere sapientes et sancti,
tantum ipsi et impii sint et stulti et illorum egregias
laudes omnibus probris vincant. Hec quis christiani
nominis queat equo animo ferre?
99 Verum ego in hac prima nostra oratione nolo
exhortari principes ac populos, ut papam effrenato
cursu volitantem inhibeant eumque intra suos fines
consistere compellant, sed tantum admoneant, qui forsitan
iam edoctus veritatem sua sponte ab aliena domo
in suam et ab insanis fructibus sevisque tempestatibus
in portum se recipiet. Sin recuset, tunc ad alteram orationem
multo truculentiorem accingemur. Utinam,
utinam aliquando videam (nec enim mihi quicquam
est longius quam hoc videre, et presertim meo consilio
effectum), ut papa tantum vicarius Christi sit et non
etiam Cesaris, nec amplius horrenda vox audiatur:
partes ecclesie, partes contra ecclesiam, ecclesia contra
Perusinos pugnat, contra Bononienses. Non contra
christianos pugnat ecclesia, sed papa, illa pugnat «contra
spiritualia nequitie in celestibus». Tunc papa et
dicetur et erit pater sanctus, pater omnium, pater ecclesie,
nec bella inter christianos excitabit, sed ab
aliis excitata censura apostolica et papali maiestate
sedabit.
|
|