Salimbene de Adam: Cronica

Pag 365


sequenti festo de doctrina Domini nostri Iesu Christi aliqua desideramus
audire». Quibus frater Hugo dixit: «Si fuerit vita comes,
exaudiam vos libenter, et ideo veniatis bene!». Porro, eodem
die, reversi fratres Predicatores consolatorie fuerunt nobiscum.
Tempus enim navigandi aptum non habuerunt; post cenam vero
frater Ugo familiariter fuit cum eis. Et frater Petrus collocavit
se et sedit in terra ad pedes fratris Hugonis; nec fuit aliquis qui
posset eum facere surgere et sedere in equali banco cum fratre
Hugone, nec etiam ipse frater Ugo, cum multum rogasset eum.
Et dicebat frater Petrus: «In Proverbiis scriptum est, Prover.
XVI: Melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum
superbis
. Et ideo humiliavi in terra vitam meam. Nam qui se humiliat
exaltabitur
, et qui humiliatus fuerit erit in gloria. Et qui apropinquant
pedibus eius, accipient de doctrina illius
, Deutero. 33».
Igitur frater Petrus, iam non disputando nec contradicendo, sed
humiliter ascultando, audiebat melliflua verba que dicebantur
a fratre Hugone. Que quidem essent digna relatu, sed causa brevitatis
ea subticeo, quia ad alia dicenda festino. Tunc socius
fratris Petri seorsum dixit michi: «Pro Deo, frater Salimbene,
dicatis michi quis est iste frater, si prelatus, guardianus vel custos
vel minister». Cui dixi: «Nullam prelationem habet, quia
nullam habere vult. Aliquando fuit provincialis minister, nunc
autem est persona privata. Et est unus de maioribus clericis de
mundo, et ita reputatur ab his qui eum cognoscunt». Tunc dixit
michi: «In veritate bene credo, quia nunquam vidi hominem ita
bene loquentem et ad omnia preparatum que ad scientiam pertinere
noscuntur. Sed miror quare in magnis conventibus non moratur».
Cui dixi: «Propter humilitatem suam et sanctitatem,
quia plus consolatur esse in parvulis locis». Tunc dixit: «Benedicatur
ipse, quia totus celicus esse videtur». Fuerunt igitur
nobiscum fratres Predicatores apud Areas quousque tempus ad
navigandum congruum habuerunt. Et in recessu suo dixit frater
Petrus fratri Hugoni: «In veritate dico vobis, semper vellem
habitare vobiscum ad conferendum de divina Scriptura». Et
post multas et mutuas recommendationes recesserunt fratres
Predicatores consolatorie et valde edificati.

Torna all'inizio