Tractatus inpersonalium incipit "
De inpersonalibus tractaturi videamus tria per ordinem. Primo utrum verbum possit et debeat inpersonari sive inpersonaliter accipi et a quibus verbis originem habeant inpersonalia. Secundo de maneriebus verborum inpersonalium et consignificationibus suis. Tertio de constructione singularium manerierum.
Questio utrum verbusm possit et debeat inpersonari. Circa primum queritur utrum verbusm possit et debeat inpersonari sive inpersonaliter accipi. Et arguitur primo quod non, quoniam si esset dare verbusm inpersonale hoc non esset nisi quia privaretur persona, sicut interpretatio vocabuli manifestat. Ergo eadem ratione posset dari innumerale per privationem numeri. Hoc autem non est. Ergo nec illud. Maior huius rationis apparet quia, sicut dicit Pris<c>ianus, persona cum numeris sunt accidentia coniuga, ut cuicumque parti accidat unum ipsorum accidat alterum et cui desit unum desit et alterum. Minor patet per omnes gramaticos tam veters quoam modernos quorum nullus verbum innumerale posuit.
Pretera persona attribuitur verbo in comparatione actus de substantiam; sed actus non potes esse qui non comparetur ad substantiam. Ergo non poterit esse actus verbi sine persona nec per consequens esse inpersonale. Maior huius rationis apparet quia per proprietatem persone actus precipue comparatur ad substantiam. Minor etiam est nota ex eo quod nullum verbum potest esse sine supposito per quod substantia importetur. Ergo et cetera.
Pretera sicut se habet persona ad pronomen ita se habet ad verbum, quod non poterit removeri ab ispo per consequens verbum non poterit esse inpersonale. Maior istius rationis apparet: nam sicut in pronomine potest significari substantia per modum loquendi de se ut de se, vel ad alium ut ad alium, vel de alio ut de alio, ita pari modo et actus verbi sub istis modis loquendi significari potest.Minor apparet quoniam si
|
|