12
M. Gui(do) Guerra, Tuscorum comes, militibus de Mutiliano strenui set ceteris eius oppidi habitatoribus salutem et sue benignitatem favorem. – Manifestum vestre universitari fieri gliscimus apices a domino imperatore accepisse quibus nobis consilium (cum) totius Alemannie ac maioris partis Italie comitibus habitum notificavit in Aprilis kalendas vide licet Roncaliam trumphali cum exercitu venire ibique amicis premia, inimicis tristia pro meritis reddere. Cui colloquio nostram personam interesse regie magestati placuit. Vestram igitur fidelitatem exoramus et exorando fortiter precipimus quatinus XL melius quam valebitis armatos milites totidem cum arcatoriis in proximo mittere ne differatis.
13
R. Suo gloriosissimo domino Gui(doni), Tuscie principi, Mutiliani consules ceterique habitatores oppidi tam suppremi quam infimi vere fidelitatis debito cum obsequio constantiam. – Vestre celsitudinis litteras magnifice receptas, concione illico habita, recitare fecimus et que nobis aparuere summopere satisfacere, disposuimus denuo vocibus centies, in teatro multiplicatis, dicentes fiat, fac. Attamen vestre generositati minime ignorum fore credimus quanta et qualia hoc in anno a furibundis abalienacionibus dampna pertulimus. Nam possesiones nostras violenter rapuere ac tiguria una cum ecclesiis combussere. Set quia vos unicum nobis esse dominum non dubitamus, idcirco milites decem cum totidem arcitenentibus ad vestrum honorem in presenti dirigimus.
|
|