fecit venerabilis clementia magni HEINRICI, serenissimi imperatoris?
Certe uni filio eius dedit Verone episcopatum, alteri
comitatum, patri vero Gardam et totum Benacum.
Sequatur ergo dominus meus cesar exempla illorum, quia et
hereditate et honoris dignitate est verus heres eorum.
XVII.
FELIX CESAR ERIS, PATRUM SI FACTA SEQUERIS.
TEMPORIBUS consulum sive imperatorum erat talis consuetudo
militum Romanorum, ut, si quis aliquando fortiter seu
festive aliquid fecisset, multiplici beneficio ditatus statuam in
foro promeruisset, sive esset pugnator vel in populo rethoricus
perorator aut etiam imperialium legationum non improvidus
delator.
|
1
5
10
|