Boncompagnus de Signa: Rota Veneris

Pag 68


"Diu excogitaveram, qualiter possem evadere,
ne habitum susciperem monachalem. Set pater
mens hoc me facere compellebat nec inveniebam
aliquem, qui michi super hoc vellet
consulere, unde trisus erat anima mea usque ad
mortem nec poteram vivere sine dolore. Placet
igitur michi consilium vestrum et parata
sum vestre in omnibus obedire voluntati. Quapropter
amiciciam vestram attentissime deprecor,
quatenus in proxima nocte ad monasterium,
cum primo tintinabulum pulsatur, propere accedatis,
quia vobiscum veniam, quocumque placebit".
/*
Respondet monialis, quando petitur pro amica:
/*
"Cum Illi sim desponsata, cui angeli serviunt,
et in primo prophessionis voto virginitatem
meam celesti Sponso compromiserim,
miror, quod me audes querere in amicam et
presertim, cum virginitatis portem signum in
vertice, velum videlicet nigrum, quo innuitur
me quandam speciem assumpsisse mortalitatis,
unde tibi ac omnibus deberem secundum carnis
deloctationem procul dubio displicere. Set,
ut video, sic te illaqueavit persuasio diabolica,

Torna all'inizio