QUAESTIO 4
ARTICULUS 1
Utrum Angelus in statu suo naturali dilexerit Deum
plus quam se et omnia alia.
Sic proceditur.
Circa tertium principale quaeritur de dilectione, scilicet utrum Angeli si in
gratia creati non sunt, in illo statu innocentiae Deum super se et plus quam
omnia dilexerunt.
Et VIDETUR, quod non. Sic enim Deum diligere est actus caritatis, qui caritatem
non habentis esse non potest. Sed Angeli in isto statu caritatem non habebant
quae sine gratia non est, cum nunquam sit informis. Ergo videtur quod non
dilexerunt Deum plus quam se.
2. Praeterea, secundum Bernardum natura semper in se
curva est. Sed dilectio Angelorum in primo statu non fuit nisi ex principio naturali.
Ergo tota in amantem reflectebatur, ut quidquid diligerent Angeli, propter
seipsos diligerent; et ita non Deum supra se diligebant.
3. Praeterea, Avicenna dicit, quod nulla actio alicuius naturae
est liberalis, nisi solius Dei, ex hoc quod omnem actionem aliam sequitur aliquod
commodum ipsius agentis. Sed dilectio qua aliquis Deum super se diligit,
est maxime liberalis. Ergo videtur quod hoc non possit alicui convenire nisi per
gratiam.
4. Praeterea, unumquodque naturaliter appetit acquirere suum finem. Sed omne
quod desideratur ab aliquo ut sibi acquirendum, propter se et minus se diligitur.
Cum ergo Angeli in statu naturalium Deum sicut suum finem dilexerint,
videtur quod eum super se non dilexerunt.
5. Praeterea, secundum Dionysium, bona naturalia in Angelis
remanent etiam post peccatum. Sed constat quod peccator homo vel Angelus
non diligit Deum super omnia. Ergo videtur quod nec in statu naturalium.
SED CONTRA, omnis dilectio aut est usus, aut fruitionis. Si ergo Angeli diligebant
Deum in statu innocentiae, aut ut utentes aut ut fruentes. Si ut utentes, ergo utebantur
re fruenda, quod est magnae perversitatis, secundum Augustinum;
et ita esset dilectio peccati, et non naturalis. Si ut fruentes,
ergo Deum propter seipsum diligebant, quia frui est amore inhaerere alicui rei
propter seipsam.
|
|