Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 796


AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod haec coniunctio «con» non solum notat simultatem
temporis in hoc quod dicitur aliquid contrahi, sed ordinem necessariae
consecutionis unius ad alterum.
Ad secundum dicendum, quod generatum, inquantum huiusmodi, assimilatur ei
quod generat ipsum active, quia agens similat sibi patiens; quod autem aliquando
natus assimilatur matri, ex qua generatur materialiter, est ex defectu
virtutis activae, quae non potest materiam contrahere ad sui similitudinem;
unde vincunt motus materiae, et assimilatur filius matri. Neutro istorum modorum
fuit necessarium quod Christus matri assimilaretur: tum quia mater non
fuit agens in generatione, sed solum materiam ministravit: tum quia non fuit
aliquis defectus ex parte virtutis agentis, scilicet Spiritus Sancti; et ideo quod
assimilatus est matri in his defectibus, hoc fuit ex sola eius voluntate.
Ad tertium dicendum, quod ex principiis naturae sibi relictae, idest privatae illo
dono gratiae quod naturae primo conditae datum fuerat, ut in 2 lib. dictum est,
huiusmodi defectus causantur. Sed Christus poterat naturam humanam accipere
cum illa perfectione quam gratis in sua conditione natura humana acceperat;
et ideo non de necessitate contraxit, sed voluntarie assumpsit.
Ad quartum dicendum, quod verbum contrahendi non solum importat traductionem,
sed necessarium ordinem ad aliud tractum, ut dictum est.
Ad quintum dicendum, quod illud habet veritatem in illis qui secundum legem
naturae nascuntur; Christus autem non sic ex Virgine natus est, sed supra naturam;
et ideo ratio non sequitur.

Torna all'inizio