Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 132


Communicando igitur cum aliis, si bene conversari volumus,
debemus esse debite iocundi, veraces, et amicabiles.
de quibus omnibus est dicendum. Sed primo de
amicabilitate. Videmus enim quod conversando cum
aliis, aliqui superabundant, quia se ostendunt nimis amicabiles,
cuiusmodi sunt blanditores et placidi. hi enim
adeo se ostendunt communicabiles et sociales, ut nullum
contristari velint; sed omnia dicta et facta aliorum laudant.
Aliqui vero econtrario, ab hac conversatione nimis
deficiunt. Sunt enim discoli, et agrestes, non valentes
cum aliis conversari. Uterque autem a recta ratione
deficiunt, quia nec quis se debet tantum aliis ostendere
socialem, ut videatur placidus, et blanditor: nec se debet
tantum a societate subtrahere, ut videatur discolus,
et litigiosus. Cum igitur virtus sit quid medium inter
superfluum et diminutum, in conversatione hominum,
circa quam contigit abundare et deficere, oportet dare
virtutem aliquam reprimentem superabundantias, et
moderantem defectus. Huiusmodi autem, amicabilitas,
sive affabilitas est. Nihil enim est aliud affabilitas ut est
virtus, quam medio modo se habere in conversatione
hominum: ut non superabundemus in huiusmodi conversatione
quod faciunt litigiosi, et discoli. Viso quid est amicabilitas,
ut hic de ea loquimur, quia est virtus reprimens litigia,
et moderans blanditias, ut potest habere ex Philosopho
2. et 4. Ethicorum, de levi apparere potest circa
quae habet esse: quia est circa opera, et verba, ut ordinantur
ad debitam conversationem in vita. Si enim homo
est naturaliter animal sociale, ut probari habet I.
Politicorum, oportet circa verba, et opera, in quibus
communicat cum aliis, dare virtutem aliquam, per
quam debite conservetur. Quare cum recta ratio dictet,
quod secundum diversitatem personarum diversimode
sit conversandum: licet omnes homines volentes

Torna all'inizio