Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 247


fuisset qui tunc contra eum pugnandi causa congredi uoluisset,
uidentibus eius emulis predictis quod per eam uiam offendere ipsum
nullatenus potuerunt, Vlixes in suis sermonibus sedauit populum et
curauit in tantum quod, de hiis que contra Palamidem suggesta
fuerunt falsa credulitate depulsa, ut eius uideretur adiutor, Palamides
fuit adhuc per eum in imperio exercitus reformatus. Addierunt
eciam predicti commentatores adinuencionibus suis quod non
post multos dies Vlixes et Dyomedes secreto sunt Palamidem alloquti,
asserentes sibi quod ipsi certificati sunt quod in quodam ueteri
puteo erat quidam maximus thesaurus absconsus, qui indubitanter
poterat ab eis obtineri, de quo eum cum eis uellent esse participem,
et sequenti nocte disposuerant ad predictum puteum se conferre;
si placet ei ire cum eis ad ipsum thesaurum habendum,
gratum et acceptum habebant. Palamides uero eorum fraudium
uelud ignarus et sola fide deceptus, ueniente nocte, cum eis ad
predictum se contulit puteum, ubi collacione facta inter eos quis
eorum primo descenderet, Palamides in eum se obtulit descensurum.
Qui, discalciatis pedibus et superfluis uestibus reiectis a se,
in puteum ipsum animose descendit. Quem ut presenserunt ad
yma putei peruenisse, statim eum cum lapidibus obruunt et
interfecerunt eundem et ipsum mortuum in puteo dimiserunt, ad
eorum tentoria sub eiusdem noctis silencio properantes.
Et talis fuit falsi commenti globus qui de morte Palamidis Nauli
regis animum patris sui et Oecti fratris sui ad credendum inuoluit.
Propter quod rex Naulus et eius filius Oectus diligentissime sunt
scrutati qualiter ad uindictam necis filii et fratris eorum potenter
insurgerent contra Grecos qui in ipso exercitu tunc fuerunt. Audiuerunt
enim pro certo quod Greci ipsi <h>yemali tempore se posuerunt
in mari causa ad eorum propria redeundi, qui necesse habebant
transire per confinia regni sui. Mandauerunt ergo eorum hominibus
ut qualibet nocte in cacumine montium existencium iuxta pelagus
ignem accenderent, ut decepti Greci per noctis tenebras transeuntes,
putantes se esse secus terram in qua secure se recipere
possent, ibi diuerterent incauti et uelis expansis in montes ipsos et

Torna all'inizio