Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 1038


ARTICULUS 5
Utrum omne periurium sit peccatum mortale
Ad quintum sic proceditur.
1. VIDETUR quod non omne periurium sit peccatum mortale. Sicut enim contingit
mentiri iocose, ita et periurare. Sed mendacium iocosum non est peccatum
mortale. Ergo nec periurium.
2. Praeterea, contingit quod propter consuetudinem iurandi aliquis ex lapsu
linguae falsum iurat; et esset grave dicere, quod talis mortaliter peccaret. Ergo
non omne periurium est mortale peccatum.
3. Praeterea, sicut iurare falsum, ita etiam iurare sine causa prohibetur praecepto
secundo decalogi: «Non assumes nomen Dei tui in vanum». Sed iurare sine
causa non semper est peccatum mortale. Ergo nec iurare falsum: ergo ut prius.
SED CONTRA, Augustinus in quodam sermone dicit, quod
falsa iuratio perniciosa est. Sed nihil dicitur esse perniciosum nisi peccatum
mortale. Ergo periurium est peccatum mortale.
Praeterea, omne quod est contrarium praecepto legis, est peccatum mortale.
Sed periurium directe contrariatur huic praecepto: «Non assumes nomen Dei
tui in vanum». Ergo etc.
Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod non liceat iuramentum recipere vel exigere. Nam
super illud Roman. 1, 9: «Testis est mihi Deus», dicit Glossa: «Tu non facis
malum qui bene uteris iuratione, ut alteri suadeas quod utile est; sed a malo
est, supple illius qui recipit iuramentum». Ergo recipiens iuramentum peccat.
2. Praeterea, ille qui exigit ab aliquo iuramentum, vel scit eum iurare verum,
vel scit eum iurare falsum, vel nescit an falsum an verum iuret. Si scit eum iurare
verum, videtur peccare, quia pro nihilo facit eum iurare. Si scit eum iuraturum
falsum, homicida illius est, ut in littera dicitur. Si autem nesciat alterutrum,
de hoc dicit Augustinus super illud Rom. 1: «Testis est mihi Deus»: «Non audeo
dicere hoc non esse peccatum, sed humana tentatio est». Ergo exigere iuramentum
quolibet modo peccatum est.
3. Praeterea, Rom. 1, dicitur, quod qui consentiunt male facientibus, digni sunt
morte. Sed qui iurat per idola, peccat mortaliter: qui autem ab eo iuramentum
recipit, videtur ei consentire. Ergo ad minus recipiens tale iuramentum, peccat.
SED CONTRA est quod legitur Gen. 31, de Iacob, qui recepit iuramentum Laban,
qui scilicet per deos suos iuravit: nec est dicendum quod peccaverit.
Praeterea, sine quo non potest ordo iudiciarius observari, non videtur esse peccatum.
Sed ordo iudiciarius in multis casibus sine receptione iuramenti observari
non posset. Ergo recipere iuramentum non est peccatum.

Torna all'inizio