His igitur verborum telis ille vulneratus, immo scripturarum aggeribus vivus humatus,
compita, diverticula, itineria queque pervia per suos satellites observabat, quatenus vel
eum occiderent vel suis obtutibus vivum representarent. Sed ille prudens, quasi leo confidens,
itineris diversa pericula et illius furtivas insidias sanctae superbiae pede parvipendens
calcavit. Nimium illius fultus erat auxilio, qui suo fideli famulo sic promisit:
'Ego ante te ibo et gloriosos terrae humiliabo.' Ipsa etiam Ioviana iam dicta et sepe
dicenda pericula, quae vix umquam constat fuisse pervia, quae etiam mortis ruinam
transeuntibus semper minantur, nullius, ut dicitur, Marronis subvectus auxilio, non
pedetentim, ut mos est illius itineris, perrexisse, sed potius vidimus cucurisse.
7. Sed qualiter vir iste in tam duro itinere sese habuerit, utillimum esset, si eius
pace potuisset fieri, quaedam de eius continentia scribere pro illorum saltem edificatione,
qui arrepta occasione alicuius itineris statuta silentii iura confringunt, consueti ieiunii
regulam deserunt, psalmodiae quoque et totius pene monasticae disciplinae censuram
quasi licenter confundunt. Sed quia eius sanctitatis offensam incurrere timeo, melius est
suae lucernae lumen adhuc sub silentio tegere, quam eius indignatione supra candelabrum
ponere. Sed 'oboedire oportet Deo magis quam hominibus' et eius offensam magis quam
alicuius mortalis convenit perhorrescere. Veritatis enim ore ita iubetur: 'Luceat lux vestra
coram hominibus, ut videant vestra bona opera et glorificent patrem vestrum, qui in
caelis est.' Quaedam ergo illius quasi communia et minime abscondi debentia ita succinte
scribamus, quatinus nullius rumoris nevo, nullius laudis macula eius sanctitas obfuscetur
et audientium pia devotio melioretur et Christus per eum glorificetur.
Qualiter domnus Petrus se habuerit in Gallico itinere.
8. In ipso namque estivo tempore, quo dies plus solito protelantur et gulosis
monachis quasi sine termino esse videntur, ita suae operationis ordinem retinebat, ut
nec psalmodiae vel vigiliarum consuetudinem pretermitteret, nec ieiuniorum vel silentii
censuram postponeret. Qualiter autem nos, qui suo lateri iugiter adheseramus, in suo
ieiunio, ut putabatur, decepit, non possum, quia nec debeo, reticere. Apud Gallos namque
ista universalis viget consuetudo, ut vinaria vascula intrinsecus prius pice perfundant et
servatura vina sic in ea postmodum recondant. Quae illius terrae indigenae quasi quodam
pigmento dicunt esse condita, sed adventantes plurimi nauseantes respuunt quasi
pice corrupta. Nobis huiusmodi vinum pruritus gulae citius commendavit; ille vero fideli,
ut putabamus, deceptione ita exhorruit, ut nec etiam convivio, in quo aderat, interesse
volebat. Sic per totam Galliam districti ieiunii tenuit censuram, quod nequaquam precibus
impetrare potuimus, ut vel parvam ipse huius vini sumeret sorbitiunculam. Aqua vero
illius patriae vix alicubi ad bibendum abilis invenitur. Pisces quoque et accuratos cibos
occasione qualibet penitus respuebat. Sic quidem et estivi caloris ardorem sustinebat per
diem et vigiliarum per noctem non deserebat laborem. Sed non sine ammiratione intueri
valeo, cum vir iste ad sinodale militaturus properabat prelium et pro ereptione multorum
solus pugnaturus accesserat, ut vires acciperet, vires sibi serio subtrahebat et, ut predicationis
sibi tribueretur copia, continua macerabat corpus inedia. Et ne alicuius reprehensionis
notaretur macula, prius in suae operationis pagina legerat, quae aliis melius,
quia duplicius, predicabat. Castigabat ut apostolus corpus servituti subdendo, ne forte
ipse aliis predicans inveniretur reprobus.
9. Comparetur nunc istius viri sancta militia illius victoriae pugnae, quae sub Gedeon
fuisse describitur Gedeon contra Madianitas dimicasse legitur, sed milites, quos aquam
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
45
|