aliter cibus comedendo. Deus autem omnia in omnibus  
dicitur, ut nemo eorum qui ei cohaerent amet  
adversus eum suam propriam voluntatem, manifestumque  
sit omnibus quod idem Apostolus alio  
loco dicit:  Quid autem habes quod non accepisti?  
14. AUGUST. (lib. I  De Trin. , cap. 9 et 10 tom. III).  
 Cum tradiderit . Ita dictum est, cum tradiderit regnum  
Deo et Patri, ac si diceretur: Tradet regnum  
Patri, Dominus Jesus Christus, non se inde separato,  
nec Patre, nec Spiritu sancto, quoniam perducere  
credentes ad contemplationem Dei, qui digni  
habebuntur, perduci ad fidem, ad spem, id est, ad  
ipsam visionem qua perducens ductus est, regnum  
tradere Deo et Patri. 
15. AMBROS.  Cum tradiderit . Nemo dubitet filium  
regnaturum semper cum Patre, hoc est enim regnum  
tradere Deo et Patri, ostendere ipsum esse ex  
quo omnis paternitas in coelo et in terra  
nominatur. 
16. LANFR.  Cum tradiderit . Tradet Christus regnum, 
id est, in quos ipse regnavit, Deo in fine saeculi  
cum ostenderit Ecclesiam, sua et servorum  
suorum praedicatione ad Deum conversam. 
17. AUGUST. ( ibid. , c. 8).  Cum evacuaverit , id est, ut  
[ al. , non] sit non necessaria dispensatio similitudinum  
per angelicos principatus. 
18. LANFR.  Cum evacuaverit . Vel evacuabit Christus 
in fine saeculi omnem daemonum principatum  
et potestatem, quia ultra non habebunt potestatem  
tentandi, et in tentationem inducendi servos Dei. 
19.  Donec ponat omnes . Ponet Christus omnes  
inimicos suos, ante diem judicii sub pedibus suis,  
quia alios ad fidem convertet, alios inferni claustris  
tradet, non ultra sibi, vel servis contradicturos.  
Regnabit autem et postea, sed de hoc tempore ambiguum  
esse poterat. 
20.  Novissime autem . In novissimo die destruetur  
mors, quia nec homines ultra peccabunt, nec ulla  
corpora ultra morientur. 
21. AUGUST. (lib.  LXXXIII. Quaest.  quaest. 69).  Tunc  
ipse Filius . Manifestum est ergo hoc secundum susceptionem  
hominis dictum ( ib. , paulo infra). Cum autem  
ei omnia subjecta fuerint, tunc et ipse Filius  
subjectus erit ei, qui sibi subjecit omnia, non quasi  
modo non ita sit, sed manifestum erit. 
22. AUGUST. (lib. XXII  De civit. Dei , c. 30, t. V.)  
 Ut sit Deus omnia . Quid enim aliud per prophetam 
  |  
  |