receptionem formae quae privatur), ideo cum tenebra opponatur luci per
modum privationis, potest tripliciter sumi. Aut pro ipso subiecto privato, quod
est aer obscurus; et sic constat tenebras aliquid esse, et creaturas esse.
Secundo modo potest sumi pro ipsa virtute aeris, per quam est receptivus lucis,
quae est diaphaneitas, secundum quod non est perfecta per lucem; et sic tenebra
potest dici obscura qualitas aeris, quae aliquid creatum est. Tertio modo
sumitur proprie pro eo quod significatur per nomen; et sic privatio est non ens;
et hoc modo, per se loquendo, non potest dici creata a Deo; sed solum per accidens,
inquantum fecit naturam opacam, ex cuius oppositione ad corpus luminosum
tenebra relinquitur; sicut dicitur tenebras in domo facere qui claudit
fenestram.
«Primo in verbo, omnia disponendo». Videtur hoc esse falsum: quia nihil quod
fit in verbo, est factum; et ita in verbo Deus nihil operatur. Ad quod dicendum,
quod secundum quosdam Alcuinus improprie locutus est, et est exponendum,
operatur in verbo; idest, genuit verbum, quod est ars omnium operandorum per
ipsum. Hoc autem ideo dicunt, quia non faciunt differentiam inter operari et
facere, cum multum differant. Quia facere proprie est actus rei transiens in
exteriorem materiam; unde Philosophus dicit in 6 Ethic., artificialia esse
factibilia; et sic Deus non fecit aliquid ab aeterno. Sed operatio dicitur quilibet
actus rei, etiamsi exterius non transeat, sicut intelligere est operatio intellectus,
et potest esse sine motu; unde Philosophus in 7 Ethic. dicit, quod Deus
una simplici operatione gaudet; et per hunc modum Deus ab aeterno in verbo
operatur, sicut artifex excogitando formas artificialium.
|
|