Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 38


semper unus idemque, proprius uerusque dei filius et uerus permanet
deus. In forma namque dei aequalis patri, in forma uero serui
minor patre. Non alius sed unus idemque et aequalis et minor. Non
filius minor sed humana inferior natura. Aequalis nimirum, quia
unum cum patre, minor autem, quoniam unum cum matre.
Nonne qui dicit: Ego et pater unum sumus, ipse et non alius ait:
Pater maior me est? Vnus de patre sine matre. Vnus idemque de
matre sine patre. Porroquem heredem uniuersorum per id quod
de matre est apostolus constitutum commemorat, ipsum eundemque
ex eo quod de patre est splendorem gloriae et figuram eiusdem
substantiae confitetur. Ipsumque qui de uirgine natus est tantum
meliorem angelis adfirmat effectum, quantum differentius prae
illis etiam nomen hereditauit. Hereditatis autem et effectionis
sermo ad humanam, non ad diuinam pertinet formam. Et quod
sit illud excellentius differens nomen, ab apostolo exponitur, cum
protinus subinfertur: Cui enim ait aliquando dixit angelorum: filius
meus es tu. Ego hodie genui te.
Et rursus: Ego ero illi in patrem et
ipse erit mihi in filium.
Et illud: Ad quem autem angelorum dixit
aliquando: sede a dextris meis quoadusque ponam inimicos tuos
scabellum pedum tuorum.
Haec est enim illa differentia nominis, de
qua praemisit, quia angeli serui, ille uero filius summi et omnipotentis
dei est patris. Angeli denique signanter uocabulum nominis
ex officio ministerii sui sortiuntur. Vnde et commune nomen angeli
appellati sunt. Non autem angeli nomen super omne nomen
accepisse sunt aestimandi, sicut Christus Iesus nomen hereditauit
super omne nomen. Nomen quippe super omne nomen deus est
uerusque filius dei. Sed haec in suo loco tractanda relinquimus.
I 33 (I 52) Apostolus utique eum differentius nomen super
omne nomen, iuxta quod filius hominis temporaliter fieri dignatus
est, hereditasse denuntiat. Quia per id quod ex patre est non
hereditauit filii nomen in tempore, quod semper habuit naturaliter
sine ullo initio genitus ex patre. Tu autem, o heretice, cur non
confunderis quolibet modo commune nomen illi adoptatiuum et
nuncupatiuum adscribere cum hoc nomen infra et non super omne
sit nomen? Nam si deus uerus non esset qui de uirgine primogenitus
natus est, nequaquam Dauid angelos eum adorare quasi incitatiua

Torna all'inizio