Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 104


AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod Augustinus large accipit nomen virtutis pro
quacumque dispositione inclinante ad actum quo bonum agitur.
Ad secundum dicendum, quod ad hoc quod sit virtus non solum oportet quod
homo faciat ea quae sunt virtutis, ut quod faciat iusta vel fortia, sed quod faciat
eo modo quo virtuosus facit; quamvis etiam aliquo modo ex hoc quod facit ea
quae virtutis sunt, laudari possit. Hic autem modus, ut ex dictis patet, deficit in
actu fidei informis; et ideo non est virtus.
Ad tertium dicendum, quod etiam dispositio ad virtutem opponitur vitio; unde
non oportet quod fides informis quae infidelitati opponitur, sit virtus.
Solutio III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod differentia habituum pensanda est ex
actibus. Contingit autem aliquos actus dupliciter considerari: vel secundum
speciem naturae, vel secundum speciem moris: et quandoque conveniunt secundum
speciem quantum ad unum dictorum, et differunt secundum aliud; sicut
occidere nocentem et innocentem non differunt secundum speciem naturae, sed
secundum speciem moris: quia unum est actus vitii, scilicet homicidii, alterum
actus virtutis, sive iustitiae: sed occidere latronem et liberare innocentem, sunt
actus diversi secundum speciem naturae, et conveniunt secundum speciem
moris, quia sunt actus iustitiae.
Si ergo actus fidei formatae et informis considerentur secundum speciem naturae,
sic sunt idem specie, quia speciem naturalem habet actus ex obiecto proprio.
Si autem considerentur secundum esse moris, tunc differunt secundum
completum et incompletum in eadem specie; sicut actus quo facit iusta non ut
iustus, et quo facit iusta ut iustus. Et similiter fides formata et informis in specie
naturae sunt penitus idem; sed in specie moris differunt, non quasi in diversis
speciebus existentes, sed sicut perfectum et imperfectum in eadem specie, sicut
dispositio et habitus virtutis.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod virtus est genus fidei secundum esse moris; a
quo tamen non penitus fides informis est aliena, sed est sicut imperfectum in
illo genere.
Ad secundum dicendum, quod a forma quam habet virtus ex ratione potentiae
et obiecti proprii, habet speciem naturae; sed speciem moris habet a forma
quam habet a potentia movente et dirigente: et ideo non sequitur quod differant
specie, nisi sicut dictum est.
Ad tertium dicendum, quod, sicut supra dictum est, per illa tria unus numero
actus designatur quantum ad diversa: unde aliquid est in actu fidei formatae
quod non est in actu fidei informis; non tamen est penitus alius.

Torna all'inizio