Verumtamen et hoc aliquando non ignorant, sed dum lucrantur
ignorantiam populi, dissimulant hoc sacerdotibus confiteri. Barrus, qui et
elefas dicitur, unice diligere castitatis munditiam perhibetur, et eotenus
execratur obscena libidinum, ut cum ad propagandum genus coire compellitur,
vultum post terga retorqueat, et ita quodammodo naturae coactus
imperio, nolle se atque erubescere, quod agit, ostendat. Bestia ergo
quaelibet ad hoc solummodo coit, ut gignat, homo solus ad hoc gignit, ut
coeat. Pecoribus itaque summa concumbendi partus, hominibus vero
summa gignendi concubitus. Vultures pariunt, cum se per coitum non
corrumpant. Apes sobolem successurae posteritatis enutriunt et virgines
perseverant. Itaque rationis expertia filium virginis imitantur, et homines,
quibus utique natus est, luxuriae volutabro delectantur.
Quis enim seminibus semina superiactat? Quis agrum vernantium
scilicet segetum decore vestitum, sulcandum vomeribus iudicat? Mittit
prius falcem, et cum ager vacat, satio mox segetes germinatura succedat,
alioquin si semini semen ingeritur, forte continget, ut non dicam ex utroque,
sed ne de utrolibet quidem proventus copia colligatur. Attende itaque,
vir enervis, immo vir evirate, quid ambias, et scito, quia pulvis ac
cinis est, ad quem luxuriae facibus inflammatus anhelas, videlicet ut cum
muliebres artus amplecteris, vermes, saniem, intolerabilemque foetorem,
quod paulo post futura est, contempleris, ut consideratio futurae putredinis
fucos cauta despiciat scenicae venustatis. Sapientis quippe iudicio
|
|