sancti doctores ecclesie, dicant etiam arrogantes, cum in terra ecclesiam
laborare quosdam pusillanimos conspiciunt, quia Deus nobis ad omnia
verba non respondet, id est cogitationibns vel temptationibus singulorum
iam non passim per prophetarum voces, nec per angelica officia satisfacit,
quia Scriptura Sacra, quidquid potest singulis evenire, comprehendit atque
in illa per exempla precedentium etiam vitam sequentium informare curavit.
Hec Gregorius. Gratias tibi ago, Domine, quia ita questioni mee satisfecisti
per servum tuum Gregorium quod nichil amplius in questione
remaneat! Verum tamen per hec non satisfactum est petulantie
querentis. Cum enim inveniam in Sacra Scriptura, quod castigaveris
aliquos ut amicos, ut timeant vel caveant, aliquos vero percusseris ut
inimicos castigatione crudeli, ut ex nunc dampnare et reprobare incipias,
et iterum aliquos longo tempore astringi permiseris, aliquos
vero quamtocius liberaveris, adhuc in eadem dubitatione remaneo et
etiam in maiori timore quam prius, ne forte christianos orientales
afflixeris istis temporibus, ut inimicos vel etiam ut amicos affligendos
diutius. Quapropter de tua plene benignitate confisus quero, peto,
pulso ut hostia michi divine misericordie patefiat et ecclesia, que
in partibus orientalibus tanto patet contemptui apud infideles et sub
persecutione Sarracenorum gravissime afflicta lacrimabiliter ingemiscit,
divino citius auxilio roborata plenius consoletur. Pro responsione denique
theorica gratias ago, practicam vero nichilominus affectuose atque
indesinenter expecto. Scripta in oriente. Explicit. Deo gratias.
|
|