Et cum tibi annunciare noluerim, queres a me pluries,
donec tibi dicam. Fecit itaque mulier et interrogauit virum
sicut ei dixerat. Cui vero respondit: Quid tibi hoc querere? ex
quo eduxit te Deus ad magnas diuitias et substantias, comede,
gaude et bibe, et non interroges me de eo quod tibi non est
declarandum, ne, forte audiens nos, aliquis posset nocere nobis
et in periculum redundare. Dixit itaque mulier: Rogo te, indica
mihi hec, quoniam non est qui posset nos nunc audire et sentire
verba nostra. Et ait vir: Scito quam non congregaui diuitias
quas tu vides et mecum possides, nisi furtiue et malo modo.
Cui dixit mulier: Quomodo hec possunt esse, cum sis bonus
et iustus apud me et apud omnes homines qui tui habent noticiam,
et numquam fuit aliquis qui de te malum suspicaretur?
Cui respondit vir: Scito quoniam hoc sapientia et intelligentia
faciebam, et agebam caute mea facta et secrete, vt nullus
valeret percipere. Dixit mulier: Quomodo faciebas? Inquit vir:
Ibam in nocte pleni lunii, et ascendebam super domum vbi
furari entendebam, et accedens ad fenestram vbi radij lune
ingrediebantur, (et) dicebam hanc coniurationem, scilicet:
sulem, sulem , septies. Deinde amplectabar lumen lune
et sine lesione descendebam ad domum; et quando eram
inferius, stabam aduersus lumen lune, et iterum septies hanc
coniurationem proferebam dicens: sulem, sulem , et reuelabantur
mihi omnia bona et thesauri domus, et acceptis que
volebam, iterum amplectabar lumen lune, et ascendebam
deferens illas diuitias mecum illese et sine aliquo strepitu.
Cumque audirent eos fures, letati sunt valde, dicentes: Iam
inuenimus hic quod melius est nobis cunctis thesauris auri et
argenti et ceteris diuitiis que in hac domo habere poterimus.
Iam enim inuenimus scientiam que auf[f]ert a nobis
omnem dubietatem et timorem; securi erimus cum hoc a cura.
|
|