consortem in honore, non habeatis consolatorem in dolore". Mox vero per nuncios Constantinum suum generum taliter affatus est: "Noli, queso, mecum filios in uno exilio esse permittas, quia quos unum palacium capere nequivit, neque unum exilium capiat". Tunc Constantinus imperator alterum illorum, id est Stefanum, ad insulam que Preconisum nuncupatur, alterum vero, id est Constantinum, ad Sumatrapi insulam exiliari iussit. Qui videlicet Constantinus aput eandem insulam post parvum tempus a quodam imperatoris milite capite est truncatus.
[6.] Imperatorum Grecorum ratio coegit nos a nostrae istoriae seriae aliquid discedere; nunc necesse est illam ordine repetere.
Igitur Petrus Candianus dux, quem prediximus, sexto sui ducatus anno triginta et tres naves, quas Venetici gumbarias nominant, contra Narrentanos Sclavos misit, quibus Ursus Badovarius et Petrus Rosolus prefuerunt, qui absque effectu reversi sunt. Iterum namque totidem contra eos mittere studuit, quae, federe firmato, ad propria redierunt.
[7.] Eo videlicet tempore mortuo Petro Olivolensi episcopo, qui episcopatum rexit annis […], Ursus sibi successit.
[8.] Antedictus quidem Petrus dux tres habuit filios, quorum unum, nomine Petrum, populo suggerente consortem sibi elegit. Qui paterna monita flocci pendens, adversus eum insurgere temptavit, adeo ut quadam die utrarumque parcium milites ad pugnam peragendam in Rivoalto foro convenirent. Sed dum infirmo et vetulo patri maior pars populi obtemperaret filiumque perdere vellet, tandem pater misericordia motus, ne illum occideret rogare caepit. Tamen volens populo satisfacere, extra patriam illum exire iussit. Deinde omnes tam episcopi quam cuncto clero cum omni populo, facta conspiratione, iuraverunt quo numquam nec in vita nec post hobitum patris eum ducem haberent.
|
|