Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 300


AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod gratia ad genus qualitatis reducitur, et ad primam
speciem qualitatis; nec proprie tamen naturam habitus habet, cum non
immediate ad actum ordinet; sed est velut habitudo quaedam, sicut sanitas se
habet ad corpus. Et ideo dicit Chrysostomus, quod gratia est sanitas
mentis; unde non computatur nec inter scientias, nec inter virtutes, nec inter
alias qualitates quas philosophi numeraverunt; quorum non fuit tractare nisi
habitus naturales et acquisitos.
Ad secundum dicendum, quod virtus dicitur dispositio perfecti ad optimum,
inquantum elicit operationem, per quam res suum finem consequitur; unde per
hunc modum gratia non est dispositio perfecti ad optimum, cum non primo operationem
respiciat sicut effectum proximum, sed potius esse quoddam divinum
quod animae confert.
Ad tertium dicendum, quod bonitas quam virtus habenti confert, est bonitas
perfectionis in comparatione ad opus; sed gratia confert animae perfectionem
in quodam divino esse, et non solum respectu operis, secundum quod quodammodo
gratiam habentes deiformes constituuntur, propter quod, sicut filii, Deo
grati dicuntur.
Ad quartum dicendum, quod gratia praeveniens dicitur fides, non quod per
essentiam gratia a fide non differat, sed quia in iustificatione quam gratia causat,
primus motus fidei invenitur; et ideo cum habitudines et habitus per effectus
nobis innotescant, illud in quo primo gratia manifestatur, est fides; et propter
hoc fidem gratiam praevenientem dicit.
Ad quintum dicendum, quod caritas alio modo dicitur forma virtutum quam
gratia. Caritas enim est forma virtutum ex parte actus, inquantum scilicet
omnes actus virtutum in suum finem convocat, eo quod eius obiectum est finis
ultimus. Sic enim est in omnibus potentiis et actibus ordinatis, quod illa quae
altiorem finem respicit, largitur formam arti quae sub ipsa est, cuius actus in
suum finem ordinatur: sicut patet quia gubernator ostendit factori navis, qualis
debeat esse forma temonis. Unde caritas informat alias virtutes, sicut virtus virtutem:
sed gratia informat per modum originis, quia scilicet ex ipsa gratia quodammodo
formaliter oriuntur habitus virtutum, per diversas potentias diffusi.
Illud autem quod ab alio oritur, formam et speciem ab eo trahit, et in suo vigore
consistit, quamdiu origini continuatur: et ideo non oportet quod gratia sit idem
quod caritas, quamvis caritas nunquam possit esse sine gratia.

Torna all'inizio