fere .xl. Huius insule pars superior
usque ad aggerem Traversagnum porrecta
ab una parte Padi usque ad alteram nominatur
pollicinum Caxalie; cetera pars pollicinum
Ferrarie nominatur, in qua sunt sita Ferrarie menia
secus Padum. Tertia pars incipit ubi scinditur
Padus ante Ferrariam, que habet Padum antiquum
a borea, a meridie Padum quo itur versus Ravennam,
ab ortu vero agros Argente, paludes Ravenne,
nemora et paludes Comacli. Huius partis caput
superius dicebatur pollicinum sancti Georgii,
ab eeclesia eius vocabuli nominatur, usque
ad fluvium Sandalum, qui de Pado antiquo
olim exiens ubi est villa que dicitur Caput Rete, et
Vicoventiam tangens alteram partem Padi
ingrediebatur ubi est vicus qui dicitur Caput Sandali,
distans superne tribus millibus passuum
ab Argenta. Ceterum, cum hic Sandali fluvius
vadosus nimis agros humectaret vicinos et
steriles esse faceret, clauso meatu privatus
est aquis. Reliqua pars inferior dicta est pollicinum
Rete. Adhuc he partes, olim contigue
nunc continue, primis nominibus nuncupantur;
que habent longitudinis a borea .xxv.
millia passuum, a meridie vero circiter
.xviii. usque in alienos districtus. He tres
partes fere fertilitate bonorum Ferrariam
locupletant. Quarta maior est ceteris, longa tamen ab
agro Mantue usque in agrum Argente fere per .xxxiii.
millia passuum, lata vero non multum. Hec
habet a borea Padum, a meridie sunt
paludes Regii, Mutine ac Bononie.
|
390
395
400
405
410
415
420
|