Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 642


Et ideo dicunt alii, quibus consentiendum videtur mihi, quod lux est forma accidentalis,
habens esse ratum et firmum in natura, et quod, sicut calor, est qualitas
activa ipsius solis, et in aliis est secundum quod magis cum sole communicant,
qui totius luminis est fons. Unde Avicenna dicit
quod nulla actio est a corporibus superioribus in inferiora, nisi mediante luce,
sicut ignis etiam agit mediante calore: unde lux et lumen differunt, sicut calor in
subiecto per se calido, et in calefacto. Et quia caelum est primum alterans, inde
sequitur quod omnis alteratio quae est in inferioribus, perficiatur per virtutem
luminis, sive sit alteratio secundum esse naturale, sive secundum sensum: et ex
hoc habet lux quod omnibus corporibus generationem conferat, ut dicit
Dionysius: ex hoc etiam est quod coloribus esse spirituale confert, secundum
quod esse recipiunt in medio et in organo; unde et ipsum lumen virtutem spiritualem
habet; et inde est etiam quod, secundum Augustinum,
lumen est medium in omni sensu, sed in visu primo et immediate: qualitates
enim visibiles sunt priores ceteris, prout secundum esse formale sunt inventae
in corporibus inferioribus, secundum quod conveniunt cum corpore caelesti, ut
patet in 2 de Anima et in 2 de Generatione, sed aliorum sensuum
mediantibus aliis qualitatibus.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod sicut tenebra sumitur quandoque pro aere
obscurato, ut supra dictum est, ita etiam lux pro corpore lucido sumitur: et sic
potest intelligi, quod Augustinus lucem aliis corporibus connumerat per modum
loquendi, quo etiam Commentator in 2 de Anima, calorem naturalem corpus
esse probat. Nihilominus Augustinus non intendit hoc asserere, quasi fidei conveniens,
sed sicut utens his quae philosophiam addiscens audierat. Et ideo illae
auctoritates parum cogunt.
Ad secundum dicendum, quod non intelligitur coniunctio et separatio luminum nisi
secundum intensionem et remissionem luminis, multiplicatis vel subtractis luminaribus,
quorum radii confusi esse dicuntur propter luminarium distinctionem.
Ad tertium dicendum, quod illa divisio ignis sic intelligenda est, ut per lucem
intelligatur ignis secundum quod in propria materia est, ut sic coniunctive
sumatur; per alia vero secundum quod est in materia aliena: per carbonem quidem
secundum quod est in sicco terrestri, per flammam autem secundum quod
est in humido aereo; et sic ipsemet se exponit in lib. de Animalibus; sed tamen

Torna all'inizio