Boncompagnus de Signa: Cedrus

Pag 139


ponunt loco nominum propriorum. quod ridiculosum esse
videtur.
Nam quoddam castrum est iuxta Ravennam, quod Bagnacavallum
appellatur. ad quod aliquando confugerant
quidam raptores qui quendam spoliaverunt litteratum. interrogatus
autem, dum conquereretur, quo raptores ivissent,
respondit quod iverant ad ablucionem equi , unde iudex continuo
misit ad locum in quo equi comsueverant adaquari.
Profecto aliquis rusticus ex inposicione papa vocatur.
numquid appellabitur summus pontifex vel episcopus servus
servorum dei?
aut si vulgo nominatur episcopus , poterit dici
pontifex vel antistes vel presul?
Item si aliquis vocaretur Blancus , satis esset cornutus
gramans qui diceret: ecce Albus .
Ego ipse fui aliquando a quibusdam meis stultis auditoribus
bonus socius appellatus. quibus inposui silentium
verecundum. nam firmiter dico, quod etiam hec sillaba
"bon" augmentari non debet, ut dicatur Bonusconpagnus,
set debet inmobiliter permanere, ut dicatur Bonconpagnus,
quia si dicatur "bonus" pars nominis proprii trahi videtur
ad significacionem adiectivi. et idem iudicium est in consimilibus.
secius est si ponatur in fine proprii nominis, ut
Homobonus , quia ibi ex toto profertur, et est ibi dictio. set
"bon" in principio secundum vulgare semper est sillaba.
Trado igitur pro regula generali, quod omnia propria
nomina virorum mulierum atque locorum secundum quod
vulgo proferuntur scribantur. declinacione tamen interposita
in illis que declinari possunt.
Ceterum in serie narracionis poni valet laus aut vituperium
de interpretacionibus nominum propriorum, laus ut
vere dicitur Ambrosius quasi ambre sinus , vituperium ut vere
dicitur Maleficanus quasi mala faciens . et sic possunt infinite
nominum interpretaciones ad laudem et vituperium de
nominibus provenire.
Si autem opponatur quod quedam nomina locorum in
facultate litteratoria transmutantur et eorum interpretaciones
ponuntur pro vulgaribus, respondeo: quod illa nomina sunt quasi
barbara. unde sapientes in litteratura huius modi
vulgaria contempserunt, eorum interpretaciones pro illis
ponentes. videbatur enim eis quasi barbarum, si diceretur

Torna all'inizio