Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 179


hoc sanctum coenobium in statum quo nunc cernitur erexit. Huic venerabili viro
Petronaci in sequenti tempore sacerdotum praecipuus et Deo dilectus pontifex Zacharias
plura adiutoria contulit, libros scilicet sanctae scripturae et alia quaeque quae ad utilitatem
monasterii pertinent; insuper et regulam, quam beatus pater Benedictus suis
sanctis manibus conscripsit, paterna pietate concessit. Monasterium vero beati Vincentii
martyris, quod iuxta Vulturni fluminis fontem situm est, et nunc magna congregatione
refulget, a tribus nobilibus fratribus, hoc est [Tato Taso et Paldo], iam tunc
aedificatum, sicut viri eruditissimi Autperti eiusdem monasterii abbatis in volumine,
quod de hac re conposuit, scripta significant. Superstite sane adhuc beato papa
Gregorio Romanae sedis, Cumanum castrum a Langobardis Beneventanis pervasum
est; sed a duce Neapolitano noctu superveniente quidam ex Langobardis capti, quidam
perempti sunt. Castrum quoque ipsum a Romanis est receptum. Pro cuius castri
redemptionem pontifex septuaginta libras auri, sicut primitus promiserat, dedit.
41. Inter haec defuncto imperatore Theodosio, qui uno solummodo imperium
rexerat anno, eius in loco Leo augustus subrogatur.
42. Aput Francorum quoque gentem Pipino vita exempto, eius filius Carolus,
de quo praemiseramus, licet per multa bella et certamina, de manu Raginfridi principatum
sustulit. Nam cum in custodia teneretur, divino nutu ereptus aufugit, ac
primum contra Raginfridum cum paucis bis terque certamen iniit novissimeque eum
aput Vinciacum magno certamine superavit. Cui tamen unam, hoc est Andegavensem,
civitatem ad habitandum concessit; cunctamque vero Francorum gentem ipse gubernandam
suscepit.
43. Eo tempore Liutprand rex donationem patrimonii Alpium Cottiarum Romanae
ecclesiae confirmavit. Nec multum post idem regnator Guntrut, filiam Teutperti

Torna all'inizio