Mirantur interdum docti et imperiti cur Deus sinat quandoque 
bonos fieri miseros et abiectos, inopes, exules et infelices, 
malos vero potentes, divites et venerandos1. Grandis 
est ista materia brevitatique nostri operis inimica. Ideo, si 
quis eam nos flagitat, legat Boecium in li. IIII de Consolacione.  
Nec hic tamen materia penitus indiscussa pretereatur, 
audi Senecam dicentem, in li.  De Providencia Dei, in 
quo catholice multa dixit. Et, inter alia, "  Deus- inquit- pro 
filiis habet homines, sed corruptos et viciosos patitur luxuriose 
vivere, quia non censet eos sua emendacione dignos. 
Bonos autem, quos diligit, castigat sepius et assiduis laboribus 
ad usum virtutis exercet"  , cum scribatur in XXVII c. 
Ecclesiastici: "  Vasa figuli probat fornax et tribulacionum 
exercitacio probat iustos"  . Et Apostolus in XII ad Cho: 
"  Omnem – inquit – flagellat Dominus quem recipit in fi- 
lium. Et quis est elle filius quem pater non corripiat quamquam
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
 
  |