Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 288


AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod corporaliter secundum primam expositionem
non dicit modum existendi Divinitatem in Christo, sed magis id cui Divinitas
coniungitur; secundum autem alios modos est similitudinarie dictum.
Unde patet solutio ad secundum.
Ad tertium dicendum, quod in aliis hominibus sanctis est Deus per gratiam
acceptationis, sive habitualem, quae est tantum in anima; in Christo autem est
per gratiam unionis, quae est ad animam et corpus.
EXPOSITIO TEXTUS
«Uno nominato tres intelliguntur». Contra. Dicimus Filium Dei incarnatum,
quod non intelligitur de Patre et Spiritu Sancto. Et dicendum, quod hoc est
intelligendum de his quae ad essentiam pertinent: quorum si aliquid de una
tantum persona dicatur, oportet quod de alia intelligatur.
«Non est autem concedendum, quidquid de aliqua re nascitur, continuo eiusdem
rei Filium nuncupandum». Sciendum est ergo, quod haec praepositio «ex»
denotat causam efficientem, vel materialem. Ad hoc autem quod aliquid natum
ex aliquo materialiter, filiationis nomen accipiat, oportet quod in similitudinem
speciei producatur cum eo ex quo nascitur, sicut filius matri; et ideo capilli et
lumbricus non dicuntur filii eius ex quo materialiter nascuntur. Ad hoc etiam
quod aliquid natum de alio active dicatur filius eius, oportet quod producatur
de substantia agentis, et in similitudinem eiusdem speciei, et quod non sit agens
instrumentale, sed principale. Primae autem duae conditiones deficiunt in
Spiritu Sancto; unde Christus non potest dici filius eius. Secunda autem et tertia
deficiunt in aqua: quia renatus spiritualiter non assumit similitudinem
aquae, sed similitudinem Dei; et aqua est instrumentum divinae virtutis operantis
in eo: tamen Dionysius, 2 cap. eccles. Hierarch., vocat aquam baptismi
matrem filialitatis: sed non proprie dicitur.
«Dicuntur filii Gehennae». Sciendum, quod hoc dicitur secundum modum
loquendi consuetum in Scripturis, ut illud quod magnam habet affinitatem ad
alterum, filius eius dicatur; sicut Isai. 5, 1, dicitur: «In cornu filio olei»; idest
in monte, ubi abundat oleum; et similiter, 1 Reg. 26, dixit David de Abner, quod
filius mortis esset, quia mortem valde merebatur.
«Conceptus et natus de Spiritu Sancto». Quamvis utrumque horum possit dici
et de Spiritu Sancto et de matre; tamen magis proprie dicitur conceptus de
Spiritu Sancto, quia conceptionem in instanti Spiritus Sanctus operatus est;
natus autem magis proprie dicitur de matre, quae eum ex utero produxit: unde
in symbolo dicitur conceptus de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine.

Torna all'inizio