illos audivimus, inter eos iudicavimus, et guadiare illos fecimus tali 
tenore, ut ipse Ylarius abbas, aut missum eius monstraret rebus 
ipse, unde intencionem abebat ipsi Adelberti abbati, aut ad missum 
eius; et sic reversi ante presencia[m] nostram staret exinde ad 
legem, et mediatores, inter se positi, abierunt. in constitutum 
namque inter se positum, ante nos sunt replicati, et per partes 
narrabant nobis, quomodo prepositus supradicti monasterii Sancti 
Vincencii, missus a supradicto domno Ylario abbate rebus ipsa, 
unde isdem Ylarius abbas causaciones excitaverat adversus predictum 
Adelbertum abbatem, ipsi Adelberti abbati eam monstrasset, 
et ipse Adelbertus manifestaverat dicendo: ut rebus ipsa vidisset. 
ad hec nos superius dictis Leo, et Henrico episcopos, et Adericus 
castaldeus et iudex interrogavimus supradictum Adelbertum abbatem, 
quid ad ista respondere vellet. ipse autem respondit, cum 
predicto suo advocatore, et dixerunt: ut ipsa rebus, quod iam 
dictus prepositus monstraverat, pars exinde iam dicti sui prenominati 
monasterii esset pertinentes, et racionem partem eiusdem 
sui monasterii haberent. iterum interrogavimus eodem memoratus 
Ilarius venerabilis abbas cum predicto suo advocatore, quie 
de hoc dicerent. ipsis vero respondentibus, et dixerunt: ut predicte 
rebus de predictis locis cum predicte ecclesie, que ibidem constructe 
sunt, de iam dicto monasterio legibus essent pertinentes, 
et raciones exinde aberet. cumque nos supradictis episcopis, et 
iudices dum taliter nos ipsis predictis abbatibus, et suos advocatores 
altercantibus, adque dicentibus audivimus, statim inter eos 
iudicavimus, et per nostrum iudicium illos, inter se, guadiare fecimus 
tali tenore, ut pariter cum iudice, et bonis hominibus pergerent 
super ipsas rebus, unde, inter se, intenciones habebant, et 
per partes, inter se, ibidem sue raciones ostenderet, et sicut lex, et 
racionem decernunt; et sic se exinde, secundum legem, faceret finem, 
et mediatorem me ipsum Leo episcopus, inter se, posuerunt, et 
abierunt. et ideo nominatus Ylarius abbas, per plures vicibus, se
  |  
  |