toga picta, palmata tunica, purpureo quoque sagulo clavato
fibulis aureis apparebat. Huiusmodi autem utendi levitis etiam potestatem
fecit.
Ita vir singularis non modo virtute, constantia et gravitate,
verum ornamentis insignibus preditus, cum illo stipatore suo senatu,
ante res divinas et cerimoniarum sacra, de sacratis legibus,
de tabulis Testamenti, de privilegio Evangelii sitientibus populis
daturus vite fluenta procedebat, ut auctoritatem indumenta pontificalia,
fidem sacri verbi copia faceret, dum civitatem fractam malis,
abiectam metu, debilitatam luxuria, ad spem celestis dignitatis
et libertatis certas erigere.
Sic profecto, quod mirabile videri potuerat, diuturno labore
religio inter ipsa scelera valuit, ut legitimis verbis, sermonibus liberis,
Christi nomen et fides vicatim tota Urbe celebraretur.
XXIII. Ad hec pontifices Capitolii, gregales demonum, procella
patrie, turbo pacis, tempestas otii, omne scelus, omne nefas, omnem
discordiarum impetum, omnes denique invidie faces et odii
venenati tela nefaria, temere, turbulente, per vim atque furorem
in presulem Lucium intorquebant. Qui direpti tota Urbe sui iuris
fanaticos, omnium delubrorum quisquilias, ad coniurandum in
professores Christiani nominis impellebant, inde per forum et
rostra populares quosque, ut eius sceleris homines, quanto valerent
studio, convenirent eosque vel acerrimis stimulatos odiis
vel datis opibus acceptos, ad huiusmodi quaestionis presidium
compararent.
Ex his autem instructis testibus et accusatoribus institutis,
prorumpunt in curiam, vociferante quidem multitudine se venisse
interpellaturos Cesarem ac senatum. Dicunt causam fore minuende
penitus maiestatis et tollende reipublice ni provisum extemplo
fuerit, propterea supersedendum aliis omnibus oportere, et coniugibus,
|
350
355
360
365
370
375
|