Salimbene de Adam: Cronica

Pag 739


occasione multi molendinarii condemnati fuerunt, in quinquaginta
libras rexanorum quilibet, ex eo quod in molendinis clericorum
steterunt contra dicta ordinamenta ultra terminum ab eis
statutum. Et etiam alie persone multe condemnate fuerunt.
Quod Tebaldellus proditorie restituit Faventiam his qui erant ex parte Ecclesie,
scilicet Bononiensibus et Manfredis. Et Parmenses restituerunt
carrotium Cremonensium quod habebant, et e converso.

Item eodem anno, scilicet MCCLXXX, circa festum beati
Martini episcopi, Tebaldellus proditorie dedit Faventiam his qui
erant ex parte Ecclesie, scilicet Bononiensibus et Manfredis de
Faventia, et expulit suos. Et observavit tempus quando maxima
multitudo suorum erat in obsidione cuiusdam castri.
Et eodem anno restituerunt Parmenses carrotium Cremonensium,
quod eis abstulerant quando imperatorem Fridericum secundum
de Victoria fugaverunt. Et Cremonenses fecerunt similiter
de carrotio Parmensium, quod eis abstulerant, quia restituerunt
illud Parmensibus. Et hee restitutiones facte fuerunt cum
magno honore et gaudio atque letitia ex utraque parte in vigilia
Nativitatis beate Marie Virginis, in die Dominico. Et iverunt
ambe civitates, scilicet milites et pedites, in adiutorium Laudensium
contra Mediolanenses et contra marchionem Montis Ferrati,
qui venerunt cum omnibus aliis Lombardis ad destruendum civitatem
Laudensem.
Et eodem anno, in mense Novembris, capta fuit Faventia per
Ravennates et XXV soldadherios Reginos, qui erant in civitate
Imole pro communi Regino in servitio Bononiensium, et per quosdam
milites comitis et per Bononienses, qui postea illuc cucurrerunt,
et post eos tota militia Parmensium et Reginorum,
qui iverunt usque Imolam. Et multi Bononienses fuerunt ibi capti,
et fuerunt ultra XLV de bonis, et multi mortui. Et quidam magnus
et potens dicte civitatis Faventie, qui vocabatur dominus Tebaldellus
de Çambrasiis (qui non erat legitimus, sed frater suus
frater Çambrasinus, qui est de Ordine fratrum Gaudentium,

Torna all'inizio